Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 275  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] obstante prohibitione, et inde statim producat8 sectam sufficientem, duos
[002] ad minus vel tres vel9 plures, si possit, qui10 si de veritate dubitetur,
[003] examinentur diligenter de die et loco et aliis circumstantiis secundum quod
[004] observatur11 de12 testibus, qui si in examinatione facienda inventi fuerint
[005] discordes, perinde erit ac si nullam sectam produxerit, et unde quasi13
[006] ad simplicem vocem querentis non habent necesse iudices neque pars de
[007] qua queritur defendere se per legem. Sed quoniam deficere poterit probatio
[008] licet ius non deficiat, cum tales fuerint14 absoluti forte pro defectu probationis,
[009] dicatur eis quod quidquid actum fuerit non procedant de aliquo
[010] placito quod15 pertinet ad coronam et dignitatem regis. Si autem in
[011] omnibus inveniantur concordes, audire debent iustitiarii16 responsiones
[012] iudicum et partis.17 Respondere itaque18 poterunt multis modis, vel quod
[013] locum habere non potuit19 prohibitio20 quia res de qua actum est mere21
[014] spiritualis vel spiritualitati annexa, et hoc docere poterunt per editionem
[015] factam, ut si causa fuerit testamentaria vel matrimonialis,22 et23 quo casu
[016] in nullo præsumptum est contra regiam dignitatem, et sic absolvi poterunt
[017] ab observatione iudicii. Si vero per editionem vel per24 confessionem constiterit
[018] quod res de qua actum fuerit mere fuerit25 temporalis ita quod
[019] cognitio pertineat26 ad regem, bene poterunt27 defendere contra querentem
[020] et sectam suam quod numquam secuti fuerunt post prohibitionem, si28
[021] quam inde habuerint,29 vel quod nullam habuerint30 omnino prohibitionem.31
[022] Et quo casu vadiet32 legem quilibet se33 duodecima manu, qua
[023] vadiata et plegiis inventis de lege facienda, dabitur eis dies ad legem
[024] faciendam, ad quem34 si voluerint35 se possunt essoniare et habebunt alium
[025] diem per essoniatores36 suos.37 Et si ad diem sibi datum non venerint
[026] neque38 se essoniaverint, pro39 convictis habebuntur40 et damna querenti
[027] restituent. Cum autem comparuerint41 producant compurgatores suos
[028] quamvis familiares et amicos, secundum quod secta producta fuerit de



Notes

8. produxit, OA; producit, MG.

9. ad, MC, LA.

10. et, V, Y, OB, MA; quod, MB; quo, CM.

11. observetur, OA, MG.

12. Om., MC, LA, OC, CE, CM.

13. Om., V, Y, OB, MA, MB; quam, MC.

14. sint, OA, MG; fuerit, OC, CE; fuerunt, MB.

15. et, OA, MG.

16. Om., OA; iudic., OC, CE.

17. partes, OC, MG, CE.

18. ita quod, OC, MG, CE; om., MC.

21. nunc, OA, MG; om., CM.

19-20. poterunt prohibitiones, OA, OC, MG, CE.

22. matrimonio, LA; matrimonialia, OC, CE; mrimol., OA, MG, MC.

23. in, V, OB, MA, MB, Y.

24. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

25. fuit, V, MB; sit, OA, MG.

26. pertinet, V, LA.

27. poterit, OA, OC, MG, CE, Y.

28-31. Om., OA.

29. habuerunt, MC, LA, OC, CE, Y.

30. habuerunt, MC, LA, OC, CE, Y.

32. vadiant, MG, OA (--eant); vadiabit, MA; vadiat, CM; vad., MSS. var.

33. Om., MA; per se, MB, OC, CE; pro se, CM.

34. quam, OA, MG.

35. voluerunt, OA, MG.

36-37. esson. (= essonium?), OA; essoni, MG.

38. nec, OA, MG, MB.

40. h. iudicium habebunt, V.

39-40. habebunt, OB; convincantur, MA; p.c. habebunt, OC, CE.

41. comparuerunt, OA, OC, CE; pervenerunt, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College