Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 274  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] reincipient38 esse decima. Et hæc vera sunt secundum R.39 et alios. Sed
[002] contra de termino Sancti Michælis anno regis Henrici filii regis Iohannis
[003] secundo incipiente tertio comitatu Cantiæ, de Matillide40 filia Simonis
[004] quæ attachiata fuit quia secuta fuit placitum, et abbas Sancti Augustini
[005] et prior Sanctæ Trinitatis Cantuariensis et prior Sancti Gregorii iudices,
[006] quia tenuerunt placitum de quadam domo quam Matillis petiit ex causa
[007] testamentaria in Londonia. Et unde Simon filius Simonis questus fuit
[008] quod laico feodo suo ibi defenderunt omnes, et adiudicatæ41 fuerunt leges42
[009] sed remissæ cum43 misericordiis44 ad petitionem45 legati,46 et iudices securitatem
[010] præstiterunt quod ulterius non procederent.47 Sed quale remedium
[011] habebit legatarius in foro laicali? Et sciendum quod semper locum habet
[012] prohibitio quousque discussum fuerit in curia regis utrum res48 sic legata49
[013] fuerit vel non. Et tunc primo procedant iudices de licentia, quia ipsi non
[014] possunt æstimare50 ab initio.>

Cum partes comparuerint in iudicio.


[016] CUM autem partes in iudicio comparuerint, tam querens quam ille de quo
[017] queritur et iudices vel quidam illorum, proponat querens intentionem
[018] suam contra51 eos52 in hunc modum: Ego A. conqueror53 de B. quod me
[019] iniuste vexavit et gravavit trahendo me in placitum in curia christianitatis
[020] de lacio feodo meo, scilicet tali. Et exprimat qualitatem terræ vel54 alterius
[021] tenementi, vel si de debitis et catallis quæ non sunt etcetera,55 tunc exprimat
[022] cuiusmodi debita et cuiusmodi56 catalla57 de quibus implacitatus
[023] f.410] fuerit, et quod hoc fecerit contra prohibitionem, et unde damnum
[024] habet1 ad valentiam etcetera.

De probatione intentionis.


[026] ET ad intentionem suam firmandam et2 iuvandam3 proferat editionem ei
[027] factam in iudicio et in scriptis redactam4 si possit, et dicat quod porrexit
[028] eis5 prohibitionem domini regis tali loco,6 tali die in pleno consistorio
[029] tali, et ipsi nihilominus processerunt ad prosecutionem ipsius de quo
[030] queritur, ita quod admiserunt probationes testium et7 huiusmodi, vel quia
[031] ipse querens noluit obtemperare iudicatis excommunicaverunt eum non



Notes

38. reincipiunt, CM, MM; recipient, LA.

39. R. (= regem?), MSS. gen.; Biastos, V.

40. Matild. (a?), MSS. var.

41. --to, LA; --ti, OC, CE.

42. plegii, CE, OC (corr.).

43. Om., OC, CE.

44. misericordii, OC, CE; maneriis, CM.

45. legatur, CM, MM.

43-46. Om., MC, LA.

43-46. Om., MC, LA.

47. procedent, LA, MM; procedunt, MC; procedant, V.

48-49. factus sit legatus, MC, LA (delegatus), MM (f. sit legato); sic legat., CM.

50. essoniare, OC, CE.

53. queror, OA; quero, MG.

51-52. Om., V, OB, MA, Y.

54. vel huiusmodi vel, V, OB.

55. de testamento vel matrimonio, MC, LA.

56. cuius, OA, MG.

57. terra, OA; causa, MG.

1. Om., V, OB, MA, MB, Y.

2-3. Om., OA, LA, OC, MG, CE.

4. redactum, OB, MA, MB, Y.

5. ei, V, OB, MA.

6. l. de intentione querentis, OA, MG.

7. vel, OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College