Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 273  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nostram. Pone etiam per vadium et salvos plegios E.19 quod tunc sit ibi
[002] ostensurus quare secutus est idem20 placitum in eadem21 curia christianitatis
[003] contra prohibitionem nostram. Et habeas ibi etcetera ut supra. Et ita
[004] fiant attachiamenta si iudices et ille qui sequitur manentes fuerint in
[005] eodem comitatu. Si autem in diversis, tunc fiant brevia diversa singulis
[006] vicecomitibus per se.

Si per meliores plegios.


[008] SI autem ad diem non venerint,22 tunc aut vicecomes mandat quod attachiati
[009] sunt, et quo casu attachientur per meliores23 plegios24 quod sint
[010] ad alium diem, et observetur ordo attachiamentorum sicut observatur in
[011] aliis actionibus personalibus. Si autem mandaverit vicecomes quod
[012] clerici sunt25 et plegios invenire noluerint26 nec laicum feodum habuerint27
[013] per quod possunt28 distringi, tunc mandetur ordinariis29 et episcopo quod
[014] faciant eos venire sicut alibi in actionibus personalibus observatur.
[015] f.490b] <Regulariter verum est quod iudex ecclesiasticus cognitionem
[016] non habet de laico feodo alicuius. Sed quid dicatur30 de tenementis quæ
[017] sunt in civitatibus, burgis et villis quæ legari possunt sicut catalla sive
[018] tenementa quæ31 aliquis habet32 de perquisito, vel hereditas descendens,
[019] an locum habeat prohibitio? Videtur quod non, quia de voluntate testatoris
[020] qui legare potest huiusmodi res33 de iure communi, effecta sunt
[021] huiusmodi tenementa quasi catalla testatoris, et ideo non habet locum
[022] prohibitio. Item de hoc quod dicit de laico feodo talis, oportet quod ille
[023] qui queritur doceat laicum tenementum illud esse suum. Et unde si quis
[024] teneatur alicui domino suo ad redditum aliquem, tenens prohibitionem
[025] non habebit quia redditus est34 ipsius domini, non tenentis. Si autem de
[026] iis35 fiat prohibitio de36 huiusmodi catallis, cum sint quasi catalla vel de
[027] pecunia promissa ob causam matrimonii, non habet locum prohibitio cum
[028] illud quod principale est trahat ad se debitum et catalla quasi accessoria
[029] testamento vel matrimonio. Item si fiat prohibitio ut de laico feodo, non
[030] valet de iure nec quantum ad petentem redditum nec quantum ad tenentem
[031] tenementum de quo provenit, quia laicum feodum versum est in
[032] catallum ex causa testamentaria, et cum legatarius ex tali causa obtinuerit,
[033] iterum37 incipit tale tenementum esse laicum feodum et non ante, quod
[034] non erit de decimis, cum semel efficiantur laicum feodum numquam



Notes

19. C., MSS. var.

20. Om., MC, LA; illud, OA.

21. Om., V, OB, MA.

22. venerunt, OA, OB.

23-24. vadium etc., OA, MG.

25. sint, OC, MG, CE, OB, MA.

26. noluerunt, MC, LA; nolunt, OA.

27. habuerunt, MC, LA; habent, OA.

28. possint, V, OB, MA, Y.

29. ordinario, OB, MA, MB; ordinar., MSS. var.

30. dicitur, V, OC, CE; dicetur, MM.

31-32. habet, LA; sic, OC, CE; sint, CM, MM.

33. Om., V, CM.,

34. erit, V; idem, MC, LA.

35. hi. (hiis? huiusmodi?), MSS.

35-36. Om., MC.

35-36. Om., MC.

37. item, V; item tunc, OC, CE; item non, MM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College