Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 26  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] posuerunt se inde in iuratam illam. Et inquisitionem quam inde feceris
[002] scire facias iustitiariis nostris apud Westmonasterium ad talem terminum
[003] evidenter, distincte et aperte per litteras tuas sigillatas sigillo tuo et sigillis
[004] prædictorum custodum placitorum coronæ nostræ, et per duos vel quatuor
[005] ex illis per quorum sacramentum inquisitionem illam feceris. Et37 habeas
[006] ibi hoc breve et nomina eorum per quorum sacramentum inquisitionem
[007] illam feceris.38 Et ita per affirmationem petentis et contradictionem
[008] tenentis fit discussio per patriam de veritate, et secundum hoc aut remanebit
[009] tenens in seisina quousque petens sibi perquisiverit per breve de recto,
[010] vel petens recuperabit seisinam suam per inquisitionem. Si autem fieri
[011] debeat inquisitio coram iustitiariis et39 non in comitatu,40 tunc fiat hoc
[012] modo.

Breve si iuratores venire debeant coram iustitiariis.


[014] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram nobis
[015] vel coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium duodecim etcetera,
[016] ad recognoscendum etcetera, si etcetera, quia tam etcetera. Et interim
[017] terram illam videant et se ita inde41 interim certificent, quod nos vel42
[018] præfatos iustitiarios nostros ad præfatum terminum plenius inde certificare
[019] possint.43 Et habeas ibi nomina recognitorum et hoc breve. Teste
[020] etcetera.

Si tenens excipere voluerit.


[022] DICTUM est cum petens intentionem suam simpliciter proposuerit et tenens
[023] contra intentionem44 excipere noluerit, sed simpliciter se posuerit in
[024] iuratam de ingressu. Nunc autem si tenens excipere voluerit contra intentionem.
[025] Imprimis necesse est quod petens intentioni suæ fundamentum
[026] imponat, scilicet quod doceat ad ipsum pertinere actionem quod ipse
[027] tradiderit45 ad terminum, vel aliquis antecessor suus cuius heres ipse
[028] f.320] sit. Et non sufficit quod doceat rem ita esse traditam per ipsum
[029] vel antecessores suos nisi ostendat quod tenens talem habuerit ingressum
[030] et per tales sicut ipse dicit. Item non sufficit ita proponere et fundare
[031] intentionem nisi propositam et fundatam probaverit, cum simplici voci1
[032] alicuius non sit fides2 adhibenda.

Cum partes in iudicio comparuerint.


[034] CONSTITUTIS igitur partibus in3 iudicio4 aut habet petens probationem aut
[035] non habet, vel non nisi sectam tantum quæ non inducit nisi tantum
[036] præsumptionem, et quæ non sufficit quia in contrarium admittit5 defensionem



Notes

37-38. Om., MA, MG, CE, LA.

39-40. Om., OB, MA, MB.

41. Om., OB, MA, MB, MG, CM, Y.

42. et, OB, MA, MB.

43. possunt, V, MA, MG.

44. i. suam, MSS. var.

45. tradiderat, OB, MA, MB.

1. voce, CE, MA, MC, OC.

2. dies, CE, OA (corr.).

3-4. Om., OB, MA, MB, Y.

5. amittit, MB, OC, CM, OB (corr.), LA (corr.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College