Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 269  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dictum est: et ibi4 iudicium de renuntiatione quod non potest quis in
[002] alterius præiudicium renuntiare. Factum tamen fuit contrarium, ut in
[003] rotulo de termino Paschæ anno regis Henrici sexto decimo comitatu
[004] Devoniæ, de Thoma de Butiller archidiacono Tottone,5 quod renuntiatio
[005] aliis præiudicat quam6 renuntianti.7 Item et eodem modo non habebit
[006] locum prohibitio si quis effectus fuerit de alterius iurisdictione de facto
[007] suo proprio per appellationem, ut si implacitatus fuerit coram iudice
[008] ecclesiastico et non suo appellaverit ad alium iudicem non suum, si ad
[009] prohibitionem regiam convolaverit8 ratione rei secularis quæ petitur,
[010] quantum ad personam suam audiri non debet, licet non quantum ad
[011] personam regis ut supra dictum est, quia quos9 semel approbavit postmodum
[012] reprobare non potest.

Item locum non habebit de recenti spoliatione.


[014] ITEM locum non habebit prohibitio de recenti spoliatione, ut si clericus
[015] clericum spoliaverit de decimis vel10 aliis de quibus cognitio pertinet ad
[016] forum ecclesiasticum, quia de huiusmodi restitutione non generatur
[017] præiudicium patronis quantum ad ius advocationis.

Item in causa restitutionis.


[019] ITEM nec locum habet11 prohibitio in causa restitutionis, cum ecclesia
[020] recenter spoliata fuerit de aliqua libertate quæ ei concessa fuerit tempore
[021] dedicationis, sicut habendi rationabile estoverium in bosco patroni, sicut
[022] ad husbote, heybote et ad ardendum et huiusmodi. Item habendi communam
[023] pasturæ ratione terræ datæ ecclesiæ in dotem: recenter dicitur,
[024] quia si non recenter aliter erit.

Item propter negligentiam prosecutionis.


[026] ITEM nec locum habebit12 prohibitio ubi quis negligens et iuris sui contemptor
[027] tardius sibi prospexit13 quam deberet, quia tunc primo tulit prohibitionem
[028] cum perventum esset ad sententiam14 ferendam, vel forte cum
[029] lata esset sententia, quia extunc non fuit15 qui sequeretur placitum quod
[030] prius fuit placitatum vel iudex qui placitum teneret, quod post prohibitionem
[031] non fuit secutum, quod quidem querens propriæ imputare poterit
[032] negligentiæ, quod si tempestive fecisset non esset ei16 imputandum. Et
[033] quod iudicibus non sit negligentia querentis imputanda, habetis de termino



Notes

4. ita, OB, MA.

5. Tocton., Totten., Totonen., Torhton., Wotton., MSS. var.

6. quod, MA, OC, CE.

7. renuntiati, OC, CE, MB; renuntiat, MA; renuntiant, OB.

8. convaluerit, OB, MB, MG; convolverit, OA; convoluerit, OC, CE, CM.

9. quod, OB, MA, MB, OC, CE; quem quis, CM.

10. et, MA, MB; vel de, MG.

11. habebit, OB, MA, MB, Y.

12. habet, OB, MA, MB.

13. prospexerit, OA, OB, Y, MG; perspexit, LA; protexit, CM.

14. s. diffinitivam, V, MA, MB; s. differentiam, OB.

15. fuerit, OB, MA, MB.

16. sibi, MG; om., LA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College