Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 267  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuit primus et principalis debitor, ubi locum non15 tenuit prohibitio,
[002] et in16 secundo casu conventi fuerunt17 fideiussores et implacitati cum ipse
[003] principalis debitor solvendo esset, et ubi post prohibitionem iudicatum
[004] fuit in foro seculari quod persona se caperet ad principalem debitorem qui
[005] solvendo fuit, et fideiussores inde quieti. Et unde videtur quod si18 princi-
[006] f.407b] palis debitor solvendo non esset, quod persona agere posset in
[007] foro ecclesiastico contra fideiussores non obstante prohibitione. Item locum
[008] non habebit prohibitio in causa testamentaria vel matrimoniali, quia
[009] huiusmodi genera placitorum specialiter excipiuntur, cum sint quasi19
[010] spiritualia vel spiritualibus annexa. Item nec de aliquibus quæ sint20 eis
[011] accessoria vel annexa. Accessoria dico sicut est obligatio fideiussionis,
[012] ut in venditione decimarum de qua superius dictum est. Item de promissionibus
[013] factis de23 pecunia danda ob causam matrimonii in initio contractus
[014] nomine maritagii. Secus autem si tenementum promittatur. Et quod
[015] huiusmodi pecunia peti possit non obstante prohibitione, inveniri poterit
[016] de termino Sancti Michælis anno regis Henrici quarto decimo incipiente
[017] quinto decimo comitatu Suffolciæ, de Hugone de Monte Canisio.24 Ad idem
[018] facit quod habetis de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quinto
[019] decimo comitatu Oxoniæ, et unde prior de Berncestre25 fuit iudex. Et semper
[020] videndum erit propter quid aliquid factum sit vel promittatur.26

Item non habet locum prohibitio ratione accessionis.


[022] ITEM ratione accessionis in causa testamentaria non habet locum prohibitio
[023] si pecunia legetur et petatur ut debitum in foro ecclesiastico ex causa
[024] testamentaria. Item nec locum habebit prohibitio si testator pecuniam sibi
[025] debitam legaverit,27 dum tamen debitum in vita testatoris recognitum sit
[026] et probatum, quia huiusmodi pecunia inter bona testatoris connumeratur28
[027] et pertinet ad executores. Si autem petatur debitum per executores de quo
[028] debitores in vita testatoris confessi non fuerint nec convicti, vel nec post
[029] mortem gratis recognoverint, huiusmodi debitum29 inter bona testatoris non
[030] connumeratur,30 et si ab31 executoribus32 vel ab herede in foro ecclesiastico
[031] petatur locum habebit prohibitio, et33 in foro seculari oportebit agere.
[032] Huiusmodi enim actiones hereditariæ sunt et pertinent ad heredes,34 et



Notes

15. nisi, OA; om., OB, MA, MB, Y.

16. ibi, OA, OB, MB.

17. fuerint, OC, MG, CE, MC.

18. Om., OA, OC, CE.

19. Om., V, Y, OB, MA, MB.

20. sunt, V, OC, MG, CE, CM.

-.

23. pro, OB, MA.

24. Caniso, CM; Canis., MSS. gen.

25. sic, OA, Y, LA, MC; Burnecestr., Burecestr., Barat., descre., MSS. var.

26. permittatur, OB, MA.

27. legavit, OB, MA, MB.

28. connuerat, OA; connueratur, MC, LA, Y.

29. debita, OB, MA, CM; debit., MSS. var.; om. debitum inter, MG.

30. connuer-, MSS. var.; -antur, MSS. var.

31-32. a testatoribus, OA, Y, MC, LA, MB; a successoribus, MA; accessoribus, OB.

33. etiam, OA, OB, OC, CE, CM, MB, Y.

34. heredem, OC, MG, CE, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College