Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 266  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ecclesiasticus non habet iure cognitionem licet habere debeat iudicii
[002] executionem. In causa enim sanguinis iudicare non potest nec debet ne
[003] committat irregularitatem. Pertinet igitur ut videtur ad iudicem secularem
[004] cognitio et ad iudicem ecclesiasticum iudicii executio, quia iudex secularis
[005] degradare non potest non magis quam ad ordines promovere, sicut superius
[006] in parte dictum est.

Quando et in quibus locum non habet prohibitio.


[008] QUANDO et in quibus locum non habeat prohibitio dicendum. Et sciendum
[009] quod locum non habebit prohibitio in curia christianitatis de aliquo spirituali
[010] vel spiritualibus annexo, sive agatur inter clericos sive inter clericum et
[011] laicum, vel ubi1 agatur ex causa testamentaria vel matrimoniali, vel de
[012] aliquo de quo sit pænitentia iniungenda pro peccato. Item non habebit
[013] locum prohibitio si in curia christianitatis agatur de aliquo tenemento
[014] quod sit2 sacrum et per pontifices deo dedicatum, sicut sunt abbatiæ,
[015] prioratus et3 monasteria et eorum cimiteria. Item quasi sacra quia
[016] spiritualitati annexa,4 sicut sunt5 terræ datæ ecclesiis tempore dedicationis
[017] cum ædificiis in eadem contentis et in pertinentiis eorum. Unde et6 si
[018] monasterium vel ecclesia de huiusmodi terra in dotem data vel de euis
[019] pertinentiis sicut de communa pasturæ et huiusmodi fuerit7 spoliata, si in
[020] foro ecclesiastico de restitutione agatur locum non habebit prohibitio,
[021] quod quidem non est intellegendum de libera elemosina quamvis sit pura.
[022] Et de hac materia habetis de termino Paschæ anno regis Henrici quinto
[023] decimo comitatu Somersetiæ, de Ricardo persona de Lideford. Et ad hoc
[024] facit expresse quod habetis de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici
[025] septimo comitatu Bedefordiæ, de Gilberto persona de Denum.8 Item nec9
[026] locum habet prohibitio si in foro ecclesiastico agatur et hoc ratione personarum,
[027] sicut de catallis clericorum eis violenter ablatis, ut de termino
[028] Sancti Hillarii anno regis Henrici octavo comitatu Cornubiæ de Everwyno10
[029] de la Launde.11 Item locum non habebit prohibitio si de decimis
[030] agatur vel12 si erratum sit in forma prohibitionis, ut si fiat prohibitio de
[031] debitis ubi fieri deberet de catallis vel e converso. Ut de termino Sancti
[032] Hillari anno regis Henrici sexto comitatu Warrewickiæ, de quodam præcentore
[033] Lincolniæ. Sed contra de decimis quod13 locum habeat14 prohibitio
[034] si decimæ petantur vel earum pretium ex venditione: ut de termino Sancti
[035] Michælis anno regis Henrici nono incipiente decimo comitatu Eboraci, de
[036] Ricardo persona Mapeltona. Sed hoc solvitur sic, quod in primo casu conventus



Notes

1. sic, OB, MA, MB; e converso, MSS. gen.

2. si, V, OA, MA.

3. Om., OB, MA, MB, Y.

4-5. sunt annexa sicut, OB, MA, MB.

6. Om., V, OC, CE; ut, OB, MA.

7. fuerint, OC, MG, CE.

8. Dehum, Den., Dem., MSS. var.

9. non, OC, MG, CE, CM.

10. Erwyno, Eurwino, MSS. var.

11. Lunde, Lande, MSS. var.

12. et, OB, MA; om., MB.

13. quam, OA; om., MA.

14. habebit, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College