Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 264  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cum iuri canonico sit contrarium quod si clericus clericum et maxime viros
[002] religiosos conveniat15 coram iudice ecclesiastico, quod iidem16 religiosi
[003] quasi religionis suæ immemores et de ecclesia, salva pace eorum, male
[004] sentientes,17 ut18 negotii processum impediant et iudicium ecclesiasticum
[005] subterfugiant, et maxime super annuo redditu per eorundem19 cartam et
[006] iuramento obligati, ad prohibitionem regiam malitiose recurrant, advertat
[007] discretio vestra quod in casu proposito non obstat regia prohibitio, et
[008] procedatis20 secure ne subterfugiendi perniciosa detur occasio, quia si ipsi
[009] convenirentur in seculari iudicio se ibi21 tuerentur fori privilegio, quia
[010] forte dicerent quod clerici essent et ideo quod non tenerentur respondere
[011] in22 foro seculari23 ratione ordinis clericalis et personæ suæ, et sic videtur
[012] quod causa secularis et res trahitur ad forum ecclesiasticum propter privilegium
[013] personæ ecclesiasticæ, quod esse non deberet24 ut videtur, quia si
[014] illud privilegium haberet pro se ne responderet in foro seculari, merito
[015] illud contra se habere25 deberet26 ne ei in eodem foro27 responderetur. Nec
[016] etiam valere deberet ut videtur quod28 superius dictum est, quod propter
[017] recentem spoliationem mutari29 debeat iurisdictio de re temporali, non
[018] f.406b] magis de redditu quam de laico feodo, ubi30 remedium haberi31
[019] posset in foro seculari per assisam novæ disseisinæ vel huiusmodi, secundum
[020] quod redditus fuerit talis vel talis.

Item aliud de eodem videndum, ubi et quando et de quibus rebus habeat locum prohibitio.


[022] UT autem consultationibus iudicum melius possit responderi, videre non
[023] est inutile ubi et quando locum habere debeat prohibitio et de quibus rebus,
[024] et quando non. Et si non in toto, in parte tamen per exemplum.32 Et sciendum
[025] quod locum habet prohibitio ne iudicium procedat in foro ecclesiastico,
[026] quandoque ratione personarum et rei de qua agitur et ubi cognitio
[027] mere pertinet ad coronam et dignitatem regiam, ut si laicus laicum implacitaverit
[028] coram iudice ecclesiastico de aliquo laico feodo vel de aliquo
[029] quod ad laicum feodum pertineat, quia iurisdictionem regiam in hac parte
[030] mutare non poterit aliquod privilegium, sicut privilegium cruce signatorum
[031] vel alicuius alterius, etiam33 etsi34 rex hoc vellet, dissimulat35 tamen hoc



Notes

15. conveniant, OC, MG, CE; convenerit, V.

16. hii, OC, CE; idem, Y, OB, MA, MB; hisdem, LA.

17. scientes, V; intelligent, MG.

18. ubi, OC, CE; nisi, MG.

19. eorum, Y, OB, MA, MB, MG; om., CM.

20. procedant, OC, MG, CE; procedatur, MC.

21. non, Y, OB, MA, MB; om., CM.

22. nisi in, OC, MG, CE.

23. sic, Y, OB, MA, MB; ecclesiastico, OA, LA, MC, OC, MG, CE, CM.

24. debet, OB, MA, MB; debeat, Y.

27. Om., OB, MA, MB.

25-26. haberet, V, MG; deberet, MA, MB; debent, OB.

28. secundum quod, OB, MA.

29. mutare, OC, CE, MB; mut., OB, MA.

30. ut, OC, CE; nisi, MG.

31. habere, V, CM.

32. exceptionem, V; exm., OB, MA, MB, OC, CE, CM; sic, OA, LA, MC, MG, Y.

35. dissimulant, OC, CE, MA; -atur, MG.

33-34. et etiam si, MB, CM; etsi, OB, MG; si, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College