Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 262  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] autem parti tantum et ipse sequi noluerit,35 nullum erit iudicium ratione
[002] supra dicta, quia non valet si iudex tenere vellet si non sit qui sequatur, et
[003] sic non erit iudicium. Melius tamen erit quod omnibus fiat generaliter ne
[004] iudices vel querens impune possent36 procedere. Sed quid si iudices delegati
[005] alios sibi subdelegaverit et qui cognoverint de causa? Videndum quibus
[006] fieri debeat prohibitio, utrum videlicet principalibus vel subdelegatis, et
[007] tunc refert utrum ita subdelegaverint, videlicet ad certum diem, vel sic
[008] quod sibi reservaverint principalia iudiciorum, videlicet principium, medium
[009] et finem, scilicet contestationem et disputationem super attestationibus
[010] et diffinitivam sententiam, quo casu videtur quod locum habere
[011] debeat prohibitio cum sic sibi aliquid37 reservaverint, et ipsæ38 auctoritatem
[012] subdelegatis præstiterint,39 cum ipse facere videatur cuius auctoritate
[013] fit. Si autem se ad totam causam excusaverint et nihil sibi retinuerint,
[014] tunc refert utrum hoc fecerint ante prohibitionem vel post. Si autem ante
[015] prohibitionem, non credentes aliquam intervenire posse prohibitionem,
[016] tunc sufficit si prohibitio fiat subdelegatis. Si vero post prohibitionem, tunc
[017] præsumi poterit quod hoc fecerint per fraudem. Et ideo tenebit prohibitio
[018] facta in personis eorum quasi nulla facta subdelegatione.

Si iudices prohibitionem admittere recusaverint et superveniat alia prohibitio, æstimare debent an eorum sit iurisdictio, et si dubitaverint, debent consulere iustitiarios, et de huiusmodi consulationibus dicatur.


[020] PROPOSITA sic exceptione contra iurisdictionem ut prædictum est et cum
[021] illam admittere recusaverint, superveniat40 prohibitio, et facta examinatione
[022] an eorum sit iurisdictio vel non, decreverit supersedendum,41 tunc
[023] remaneat querentis prosecutio.42 Si autem dubitaverint utrum supersedendum43
[024] sit vel non, solent iudices aliquando iustitiarios consulere utrum
[025] procedere possent vel necesse haberent supersedere, et utrum ad eos pertineret44
[026] cognitio vel non pertineret,45 et quo casu fuit eorum consultationibus
[027] per iudices multis modis responsum, secundum quod prohibitio
[028] locum habere deberet vel non habere. Et fit46 breve huiusmodi de responsione
[029] facienda sub nomine iusticiariorum.

Breve ad respondendum consultationi iudicum.47


[031] VIRIS venerabilibus vel48 dilectis sibi in Christo tali et coniudicibus suis
[032] salutem. Litteras vestras suscepi continentes quod cum quædam causa
[033] quæ vertitur coram vobis, inter A. priorem et conventum talem et B.



Notes

35. voluerit, MSS. var.; om., MA.

36. posset, V; possit, MA; possint, OB, MB.

37. aliud, OB, OC, CE.

38. i. sibi, OB, MA, MB; ipsi, V, MC, LA.

39. præstiterit, OC, MG, CE.

40. subveniat, OB, MA, MB, Y.

41. supersedentem, OC, CE; subdeg., MG.

42. persecutio, LA, MA; protestatio, CM.

43. supersedentem, OC, CE; feodo, MG.

44. pertinet, V, MA, CM.

45. pertinet, V, CM; om., OB, MA.

46. sit, MSS. var.

47. i. per iustitiarios de nova garba, MSS. var.

48. et, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College