Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 260  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] curia nostra,47 idem B. venit cum ea48 sicut serviens et non ut maritus, nec
[002] aliqua facta fuit mentio in brevi per quod ipsa placitavit quod virum
[003] f.405] haberet, prædictus B. postmodum ad deceptionem curiæ nostræ
[004] et ad infirmandum iudicium in curia nostra factum, trahit ipsum A. in
[005] placitum coram vobis in curia christianitatis auctoritate litterarum domini
[006] papæ ad prædictos pueros legitimandos, ut sic per aliam viam rehabere
[007] possit1 tenementum quod amisit, et ut pueri sui sic succedere valeant in
[008] bonis paternis et maternis. Et cum non possint iudices aliqui de legitimitate
[009] cognoscere quoad hereditatem et successionem habendam, nisi fuerit2
[010] loquela prius per breve incepta in3 curia nostra et ibi bastardia obiecta,
[011] et postea ad curiam christianitatis transmissa, vobis prohibemus quod in
[012] placito illo ulterius non procedatis. Nos enim cum prædicti pueri ad nos
[013] venerint in4 curia nostra de prædicto tenemento eis5 iustitiam exhibebimus6
[014] secundum consuetudinem regni nostri, ubi7 si eis bastardia obiecta fuerit,
[015] mandabimus ordinario loci ut8 de9 ipsorum legitimatione cognoscat, si ad
[016] ipsum fuerit in hac parte cognitio demandanda.10 Est etiam prohibitio huic
[017] consimilis et magis aperta de quodam Waltero Muschet,11 quod non valet
[018] cognitio de legitimitate quoad successionem nisi sic fuerit a curia regia
[019] demandata. Et est prohibitio talis.

Si quis voluerit in curia christianitatis legitimationem suam probare antequam inquisitio esset iudicibus per curiam regis demandata: de Waltero Muschet.


[021] REX talibus iudicibus salutem. Ostensum est nobis ex parte A. quod cum
[022] in curia nostra coram iustitiariis nostris proximo itinerantibus in tali
[023] comitatu, arramiavit quandam assisam mortis antecessoris versus B.12
[024] de quadam terra in N., idem B.13 timens sibi posse opponi14 notam bastardiæ
[025] in eadem assisa, et ante prædictum adventum iustitiariorum, et
[026] antequam ei bastardia opponatur in curia nostra in eadem assisa, et antequam
[027] fuerit per nos ordinario loci inquisitio de legitimitate15 probanda
[028] secundum regni nostri consuetudinem demandata, litteras domini papæ ad
[029] vos directas impetravit, ut de legitimitate16 sua cognoscatis et ad probationem
[030] illius testes admittatis, ut per hoc ei17 remaneat hereditas et successio
[031] contra consuetudinem regni nostri quæ hucusque obtinuit, ut approbata
[032] et a sede apostolica confirmata, quod in causa successionis et



Notes

47. Om., OA, OB, MA, Y.

48. eam, OC, CE; A., OA, OB, MA, MB, Y.

1. posset, V, MA, MG.

2. f. ei, OB, MA, MB.

3. Om., MC, LA.

4. in prædicta, V, MB.

5. Om., OB, MA, MB, CM.

6. exhibeamus, V, Y, OA; exhibimus, OC, CE.

7. ut, MC, LA, MA, MG; om., CM.

8. quod, OB, MA, MB, Y.

8-9. Om., OA.

8-9. Om., OA.

10. demandata, OC, CE, MA.

11. Muset, Musket, Muchet, MSS. var.

12. A., OB, MA, MB.

13. S., OB, MA, MB.

14. o. sibi, OA, CM.

15. libertate, OB, MA.

16. libertate, OB, MA.

17. Om., V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College