Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 25  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tunc procedatur contra ipsum per parvum cape postquam comparuerit, et
[002] tunc fiat ut ibi. In fine autem cum tenens comparuerit vel24 excipere
[003] poterit contra breve vel contra personam petentis, vel25 alio modo multis
[004] de causis26 et multis rationibus, ut infra de exceptionibus plenius, cum
[005] petens intentionem suam proposuerit, fundaverit et probaverit secundum
[006] quosdam. Non enim sufficit dicere quod tenens talem habeat ingressum
[007] sicut ipse dicit nisi docere possit quod ad ipsum pertineat actio, et quod
[008] ad ipsum debeat27 res reverti post terminum ratione seisinæ antecessoris
[009] sui, de cuius seisina fecerit mentionem. Non tamen narrare debet sicut
[010] per breve de recto nisi ita sit quod breve28 de ingressu versum sit in breve
[011] de recto. Sufficit enim si dicat, Peto tantam terram ut ius meum29 possessorium
[012] si ad vitam tenuerit,30 vel ut hereditatem si teneat in feodo, et in
[013] quam talis non habet ingressum nisi per talem etcetera, quia sufficit ista
[014] narratio tantum ad seisinam in iudicio possessorio: ut si ille dederit ad
[015] f.319b] terminum qui non tenuerit nisi ad vitam quacumque ratione vel
[016] in feodo. Si autem mentionem fecerit de usu et expletiis et in dominico
[017] suo ut de feodo, responderi posset sicut ad breve de recto, et posset tenens
[018] se defendere per duellum vel magnam assisam quod in hoc breve locum
[019] non habet. Potest etiam tenens defendere ius petentis et talem ingressum
[020] per31 talem32 et dicere quod non habet ingressum per talem de quo breve
[021] loquitur, immo per alium talem, et inde se ponat super inquisitionem, et
[022] fiat tale breve de inquirendo veritatem nisi33 tenens ita esse cognoverit
[023] sine inquisitione. Forma brevis talis erit si fieri debeat inquisitio in
[024] comitatu.

Si respondeat tenens quod non per talem nominatum in brevi sed per alium talem.


[026] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram te et
[027] coram34 custodibus placitorum coronæ nostræ in pleno comitatu duodecim
[028] tam milites quam alios liberos, legales et discretos homines de visneto tali
[029] per quos rei veritas melius sciri poterit, et qui A. de N. nulla affinitate
[030] attingant, et etiam35 qui nullo modo sint essoniabiles, ad recognoscendum
[031] super sacramentum suum36 si prædictus A. aliud ius vel alium ingressum
[032] habuit in talem terram cum pertinentiis in tali villa quam per B. fratrem
[033] C. cuius heres ipse est, et qui terram illam ei dimisit ad terminum qui
[034] præteriit, vel si ingressum habuerit per D. qui terram illam ei dedit in
[035] feodo ut idem A. dicit, quia tam prædictus A. quam prædictus C.



Notes

24. Om., OB, MA, MB.

25-26. multis modis, OB, MA, MB.

27. debet, OB, MA, MB.

28. per b., OB, MA, MB.

29. suum, OA, OC, MG, CM, LA, Y; merum, CE.

30. tenuerint, OA, CE, MG.

31-32. Om., OB, MB, OC; om. per talem . . . ingressum, MA.

33. ubi, MSS. var.

34. Om., OB, MA, MB.

35. Om., OB, MA, MB, CM.

36. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College