Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 255  Next    

Go to Volume:      Page:    




Breve prohibitionis, Ostendit nobis, formatum a iustitiariis secundum querelam.


[002] REX talibus iudicibus salutem. Ostendit nobis A. quod cum ad ecclesiam
[003] talem vacantem aliquando præsentasset B., C. gerens se patronum illius
[004] ecclesiæ ad eandem præsentavit11 clericum suum, scilicet D. Et cum idem12
[005] A. seisinam præsentandi in curia nostra etcetera recuperasset13 versus14
[006] ipsum C., et B. clericus ad præsentationem suam15 ad mandatum nostrum
[007] sit16 admissus, idem D. trahit eum in curiam christianitatis coram vobis
[008] ratione17 præsentationis de se factæ auctoritate18 litterarum domini papæ.
[009] Et quia ea quæ in curia nostra rite acta sunt irritari non debent, vobis prohibemus
[010] ne in causa illa procedatis ad irritandum ea quæ in curia nostra
[011] rite acta sunt. Teste etcetera. Item alia forma de eodem et quasi per breve
[012] Indicavit.

Item breve prohibitionis contra eum qui sequitur contra iudicium factum in curia regis.


[014] REX tali priori et coniudicibus suis salutem. Ostendit nobis A. prior de N.
[015] quod cum nuper in curia nostra coram iustitiariis nostris etcetera, recuperasset
[016] versus B. priorem de19 tali loco20 advocationem capellæ de21
[017] N.22 ut pertinentem23 ad matricem ecclesiam ipsius A. prioris, per recognitionem
[018] magnæ assisæ inde ibi inter eosdem priores captam, et idem A.
[019] prior de tali loco teneat eandem capellam in proprios usus per ordinarium
[020] loci, cui per considerationem curiæ nostræ mandavimus processum illius
[021] loquelæ, ut quod suum esset inde exequeretur,24 C. scilicet clericus de N.
[022] trahit ipsum A. priorem de tali loco in placitum coram vobis,25 petens
[023] capellam illam ut persona eiusdem ex advocatione et donatione prædicti
[024] B. prioris de tali loco, qui advocationem illam in curia nostra amisit per
[025] recognitionem magnæ assisæ, et tamquam spoliatus desicut numquam
[026] f.403b] fuit in eadem institutus, ut prædictus A. prior de tali loco dicit.26
[027] Et quia prædictus B. prior de tali loco27 ex cuius advocatione dictus C.
[028] clericus petit capellam illam nihil iuris habet in advocatione illa sicut
[029] recognitum est per assisam, et ea quæ in curia nostra rite acta sunt non
[030] debeant28 in foro ecclesiastico ab aliquo infirmari, vobis mandamus quod
[031] si ad mandatum dicti ordinarii vobis constiterit quod prædictus C. clericus
[032] numquam fuit in eadem capella institutus, tempore quo prædictus A.
[033] prior de tali loco nec ante recuperavit in curia nostra prædictam advocationem,
[034] vobis prohibemus quod in causa illa quæ est coram vobis ut dicitur



Notes

11. præsentasset, OB, MA, MB.

12. Om., OB, MA, MB, Y.

13. recuperavit, OC, CE; recup., MG.

14-17. Om., OB.

15. Om., MA, MB.

16. sic, V, MG; fuit, OB, MB, CM.

18. ratione, OB, MA, MB.

19-20. Om., OB, MA, MB.

21-22. Om., OB, MA, MB.

23. pertinentis, OA, LA; pertin., MC; pertinet, OC, CE.

24. retorqueret, OB, MA; extorqueret, MB.

25. nobis, MSS. var.

26-27. Om., OC, MG, CE.

28. debent, OC, MG, CE, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College