Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 254  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] feodorum, et tunc fiat prohibitio in forma supra dicta. Si autem
[002] contentio fuerit29 inter rectores de aliquibus decimis quæ æstimari possint30
[003] usque ad quartam, quintam vel sextam partem advocationis, et ultra
[004] quam partem non extenditur31 prohibitio ut videtur, tunc fiat iudicibus32
[005] prohibitio in hac forma.

Prohibitio si rectores ecclesiarum contendant inter se sine patronis.


[007] f.403] REX talibus iudicibus salutem. Indicavit nobis A. quod cum B.
[008] teneat de advocatione sua sextam partem ecclesiæ de N., talis abbas clamans
[009] prædictam sextam partem de advocatione B. trahit eum in placitum
[010] coram vobis in curia christianitatis. Quia vero manifestum est quod
[011] prædictus A. iacturam advocationis prædictæ sextæ partis ipsius ecclesiæ
[012] incurreret1 si prædictus abbas in causa illa obtineret, vobis prohibemus ne
[013] in causa illa procedatis donec discussum fuerit ad quem illorum pertineat
[014] prædictæ sextæ partis advocatio. Quia placitum2 etcetera ut supra. Et fiat
[015] clerico prohibitio qui sequitur in forma quæ consona sit prohibitioni factæ
[016] iudicibus. Poterit aliquando sine præiudicio alicuius de consensu patronorum
[017] ad breve quod dicitur Indicavit, si contingat quod decimæ petantur
[018] in foro ecclesiastico quæ sunt de alterius advocatione sive in toto sive pro3
[019] parte maiore, fieri possit4 inquisitio in curia domini regis tamquam de
[020] advocatione propter æstimationem decimarum, ubi ecclesia enormiter
[021] læsa est, ubi5 ecclesia recenter spoliata fuerit6 in hac forma, utrum videlicet
[022] talis præsentatus a tali patrono recenter fuerit7 in seisina de talibus decimis
[023] tamquam spectantibus ad ecclesiam suam quam tenet de præsentatione
[024] talis patroni sui, vel si talis alia persona inde fuit in seisina tali tempore ut
[025] de decimis spectantibus ad ecclesiam suam talem quam tenet de advocatione
[026] talis patroni sui.

Item alterius modi prohibitio si clericus præsentatus ab eo qui obtinuerit, implacitatus fuerit a clerico ipsius qui amisit in curia regis.


[028] EST et8 aliud genus prohibitionis, ut cum inter patronos contentio fuerit
[029] aliquando de iure præsentationis, et quilibet eorum clericum suum præsentaverit
[030] et pendente præsentatione unus obtinuerit, ad cuius præsentationem
[031] clericus admissus fuerit, si clericus qui ab alio9 patrono præsentatus
[032] fuerit clericum ita10 admissum coram iudicibus implacitaverit ratione
[033] præsentationis eius qui amisit, fiat eis prohibitio in hac forma.



Notes

29. fiat, OA, OB, MA, MB, Y.

30. possunt, OC, MG, CE, CM, MA.

31. ostenditur, MC, MG.

32. iudicium, CE, OC (corr. iudici); inde, MG.

1. incurret, MC, MB; incurrat, CM; intret, MA.

2. placita, OC, CE; plura, MG.

3. in, OC, CE, CM.

4. poterit, OB, MA, MB; fiat, CM; om., V.

5. ut si, V; inde, CE; mihi, OC.

6. est, OB, MA, CM.

7. fuit, OA, OC, CE, CM, Y.

8. etiam, OC, MG, CE.

9. aliquo alio, V; aliquo, MB; (a) vocato, OC, CE.

10. iam, OC, MG, CE, MC; tam, LA; causa, OA; om., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College