Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 256  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non procedatis, quia hoc esset manifeste contra coronam et dignitatem
[002] nostram etcetera.29 Teste etcetera. Item quod ea quæ in curia domini30
[003] regis31 rite acta sunt irritari non debent, et ubi consensum est in aliquem
[004] clericum eo quod heres alicuius fuerit infra ætatem, si clerici primo32
[005] præsentati velint33 institutum implacitare, tunc fiat prohibitio in hac
[006] forma.

Item prohibitio si fiat contra ea quæ in curia regis rite acta sunt.


[008] REX talibus iudicibus salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in
[009] curia christianitatis de ecclesia de N. de cuius advocatione nuper placitum
[010] fuit in curia nostra coram iustitiariis etcetera, inter A. querentem et B.
[011] custodem C., filii et heredis D., impedientem ratione iuris quod idem B.
[012] dicebat eundem C. habere in prædicta advocatione, et unde inter eosdem
[013] A. et B. convenit in curia nostra coram iustitiariis nostris, quod uterque
[014] illorum consensit in E. cancellarium talem eo quod iudicium procedere non
[015] potuit, quia prædictus C., de quo dicitur quod ius habet in prædicta advocatione,
[016] ad cartas antecessoris sui vel huiusmodi respondere non potest
[017] cum sit infra ætatem: et quia si placitum quod est coram vobis in curia
[018] christianitatis procederet,34 idem35 C. dum infra ætatem fuerit iacturam
[019] advocationis suæ posset incurrere, et placita de advocationibus36 pertinent
[020] ad coronam et dignitatem nostram. Teste etcetera. Est et37 aliud genus
[021] prohibitionis ratione rerum temporalium quæ ad ipsum regem pertinere
[022] possent38 ratione custodiæ archiepiscopatuum et39 episcopatuum40 vacantium,
[023] et quæ occasionem inducunt prohibendi sicut pro sancto Edmundo41
[024] archiepiscopo Cantuariensi. Et fit prohibitio in hac forma.

Item si de iis quæ pertinent ad laicum feodum ratione alicuius advocationis, sicut de exenniis vel redditibus quæ pertinere possent ad coronam.


[026] REX priori et conventui Roffensi salutem. Ex quorumdam relatione nuper
[027] didicimus42 quod cum venerabilis pater E. Cantuariensis archiepiscopus
[028] habeat custodiam episcopatus Roffensis, nunc vacantis, cum omnibus
[029] profectibus43 et44 exitibus ad dictum episcopatum spectantibus, vos trahitis
[030] in placitum eundem archiepiscopum in curia christianitatis, auctoritate
[031] litterarum domini papæ super quibusdam exenniis quæ45 præstanda sunt
[032] de maneriis nostris,46 et eodem modo consueto47 quo alii annui redditus



Notes

29. Om., OC, CE, OB, MA.

30-31. nostra, OB, MA, MG.

32. vero, MA, CM.

33. voluit, OA; voluerint, OB, MA, MB, Y.

34. procedere, OA; procedent, OC, CE.

35. eidem, OA, LA, MC, MG, CM; contra eidem, OC, CE.

36. a. ecclesiarum, V, OB, MA.

37. etiam, OC, MG, CE, MB, Y.

38. possunt, OB, MA, OC, CE.

39-40. Om., OB, MA, MG, LA.

41. Eadmundo, OA, OB, MG, Y.

42. accipimus, OB, MA; suscepimus, MB; audivimus, OC, CE.

43. præfectibus, OC, CE; proficuis, V.

43-44. Om., OA, OB, MA, MB, CM; vacantibus, Y.

43-44. Om., OA, OB, MA, MB, CM; vacantibus, Y.

45. et, OC, MG; a, CE.

46. vestris, MSS. var.

47. consuete, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College