Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 253  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.402b] quia placita de advocationibus ecclesiarum spectant ad coronam
[002] et dignitatem nostram. Teste etcetera. Et sic fiat de17 omni iure
[003] quod pertinere possit ad laicum feodum de quo rex habere debet cognitionem.
[004] Eodem modo scribatur parti adversæ ne sequatur in hac forma.

Item ne sequatur.


[006] REX tali salutem. Prohibemus tibi ne sequaris placitum in curia christianitatis
[007] de laico feodo talis in tali villa vel de debitis, catallis vel advocatione
[008] ecclesiæ et huiusmodi, et unde prædictus talis queritur quod tu18 trahis
[009] eum in placitum in curia christianitatis coram tali iudice, ordinario videlicet,
[010] vel coram talibus iudicibus, videlicet delegatis auctoritate litterarum
[011] domini papæ, vel auctoritate litterarum alicuius alterius ordinarii, vel
[012] auctoritate litterarum alicuius subdelegati a iudicibus a domino papa
[013] delegatis, quia huiusmodi placita etcetera ut supra et ita quod huiusmodi
[014] brevia semper conveniant brevibus ad iudices transmissis.

De diversitate prohibitionum.


[016] SUNT etiam alia genera prohibitionum19 quam plura et diversa, quarum
[017] quædam sunt de advocationibus ecclesiarum ubi non agitur directe inter
[018] patronos ut hic, sed indirecte. Ut si inter rectores qui tenent ecclesias de
[019] advocatione et donatione diversorum patronorum20 inter se contendant de
[020] decimis, oblationibus et obventionibus ecclesiarum, et ita quod si petens
[021] obtineret, posset21 patronus iacturam suæ advocationis incurrere, fit iudicibus
[022] prohibitio ne procedant in hac forma, si de tota advocatione fiat
[023] contentio.

Item prohibitio de advocationibus. Indicavit iudicibus.


[025] REX talibus iudicibus salutem. Indicavit nobis A. quod cum B. talis
[026] clericus videlicet teneat ecclesiam de tali loco de advocatione sua, C. talis
[027] clericus videlicet clamans eam de advocatione D.22 trahit eum in placitum
[028] coram vobis in curia christianitatis auctoritate litterarum domini papæ.
[029] Quia vero manifestum est quod23 præfatus A. iacturam advocationis suæ
[030] incurreret24 si prædictus C. in causa illa optineret, vobis prohibemus ne in
[031] causa illa procedatis donec discussum fuerit in curia nostra ad quem illorum,
[032] scilicet A. vel25 D.26 pertineat eiusdem ecclesiæ advocatio, quia
[033] placitum27 de advocatione etcetera ut supra. Teste etcetera. Est et28 alia
[034] prohibitio de eodem ubi agitur indirecte de parte sicut de toto, ut si agant
[035] rectores de medietate alicuius ecclesiæ inter se vel de tertia parte de ecclesia
[036] quæ divisa fuit ab antiquo inter patronos et advocatione ratione diversorum



Notes

17. in, OB, MA.

18. cum, OC, CE; om., MG.

19. prohibitionis, MC, MG, LA, OC, MG, CE; prohibitiones, OA.

20. patronum, OC, CE, MA.

21. possit, OC, MG, CE.

22. B., MC, LA.

23. ut, OA, OB, MB, Y.

24. incurret, OA, MB.

25. et, OB, MA, MB, Y.

26. B., MC, LA, OC, CE, CM; om. A. vel D., MG.

27. placita, OC, MA, CE (corr.); plura, MG.

28. etiam, OC, CE, CM; autem, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College