Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 252  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad placitum prohibitionis recedant5 versus eum sine die, et ipse in misericordia
[002] versus eos pro falso clamio.6

Dictum est si per consensum. Nunc autem si contra voluntatem.


[004] DICTUM est qualiter per consensum fit de alterius iurisdictione. Nunc
[005] autem dicendum si contra voluntatem trahatur in placitum coram iudice
[006] ecclesiastico de placitis quæ pertinent ad coronam et dignitatem regis,
[007] unde cum quis ita tractus fuerit coram iudice ecclesiastico contra voluntatem
[008] suam qui æstimare noluerit7 an sua sit iurisdictio, sed iurisdictionem
[009] regis sibi usurpaverit, et delinquunt8 tam iudices qui placitum tenent quam
[010] ille qui sequitur, ad querelam illius qui sic ad non suum iudicem trahitur,
[011] fiat breve domini regis iudicibus ne procedant et ei qui sequitur ne sequatur
[012] in hac forma. Et si iudicassent iudicium exequi non possent,9 quia
[013] vicecomes nihil faceret ad mandatum ipsorum.

Breve ad prohibendum, si contra coronam et dignitatem domini regis, iudicibus ne teneant placitum de catallis quæ non sunt de testamento vel matrimonio.


[015] REX talibus iudicibus salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in
[016] curia christianitatis inter A. petentem et B. tenentem de tanta terra cum
[017] pertinentiis, vel de laico feodo ipsius B. in tali villa. Vel aliter: de debitis
[018] vel10 catallis quæ non sunt ex11 testamento vel matrimonio, et12 unde13
[019] prædictus B. queritur quod prædictus A. iniuste trahit eum in placitum
[020] coram vobis, quia placita de laico feodo et de debitis et catallis quæ non
[021] sunt de testamento vel matrimonio spectant ad coronam et dignitatem
[022] nostram. Et huiusmodi prohibitio locum habet cum scribitur iudicibus qui
[023] ordinariam habent iurisdictionem. Si autem delegatam,14 ut si delegati
[024] fuerint a domino papa vel alio ordinario, tunc sic:

Item iudicibus ne teneant de laico feodo.


[026] REX talibus iudicibus salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in
[027] curia christianitatis de laico feodo A. in tali villa, et unde idem A. queritur
[028] quod B. de N. trahit eum in placitum coram vobis in curia christianitatis
[029] auctoritate litterarum domini papæ de laico feodo suo vel de debitis et
[030] catallis etcetera, ut supra. Et idem dici poterit de advocationibus ecclesiarum
[031] vel de aliis placitis quæ pertinent ad coronam et dignitatem
[032] domini regis. Et tunc sic: ne teneatis15 placitum in curia christianitatis
[033] de advocatione ecclesiæ de16 tali loco, unde talis queritur etcetera ut supra,



Notes

5. recedat, OC, CE, CM.

6. sic, OB, MB; clamore, Y; clam. (= clamore?), MSS. gen.

7. voluerit, MSS. var.

8. deliquit, OB, MB; delinquit, Y; delinquent, OC, CE; reliquerit, CM.

9. possunt, OB, MA; possint, OC, CE.

10. et, OB, MA, MB.

11. de, OC, MG, CE.

12-13. ut, OB, MA; et, CM; unde, MB.

14. delegata, OA, LA, OC, CE; del., MG.

15. teneas, OC, MG, CE,

16. in, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College