Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 251  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quod laicus non est conveniendus coram iudice ecclesiastico de aliquibus quæ pertinent ad coronam et dignitatem domini regis.


[002] VICE versa non est laicus conveniendus coram iudice ecclesiastico de aliquo
[003] quod pertineat ad coronam, ad34 dignitatem regiam et ad regnum, quod in
[004] foro seculari terminari possit et debeat, sicut nec de laico feodo vel35 eius
[005] pertinentiis ratione supra dicta, ut si iura pertineant sicut advocatio, ius
[006] pascendi, eundi, agendi et huiusmodi. Item nec de debitis36 vel catallis nisi
[007] sint de testamento vel matrimonio et huiusmodi, quia rex ius habet revocandi
[008] donum37 propter suum privilegium, quamvis ipse qui convenitur
[009] coram iudice ecclesiastico de placitis quæ pertinent ad coronam et dignitatem
[010] regiam, per38 se effectus sit per consensum de alterius foro.

Poterit quis renuntiare iis quæ pro se introducta sunt, sed non in præiudicium alterius.


[012] POTERIT enim quis renuntiare iis quæ pro se introducta sunt, sed tamen
[013] non in præiudicium aliorum, sicut in præiudicium regiæ dignitatis, quia
[014] iniuste enim39 non trahitur ad alienum40 forum ex quo renuntiando privilegio
[015] suo hoc voluit, iniuste tamen quantum ad41 privilegium ipsius regis.
[016] Et unde si quis se obligaverit per scripturam ad respondendum in foro
[017] vetito, non obstante suo privilegio, id est regia42 prohibitione, se ipsum
[018] obligat et43 non regem: et unde si ille idem postmodum prohibitionem44
[019] impetraverit quod iudices non procedant, et contra suum factum multipliciter
[020] delinquit,45 delinquit46 enim per hoc quod placita quæ pertinent
[021] ad coronam et dignitatem regis trahit ad alienum forum, Delinquit47 enim
[022] ex hoc quod venit contra factum proprium. Et unde cum iudices et partes
[023] comparuerint iudices puniuntur, eo quod post prohibitionem contra pro-
[024] f.402] hibitionem processerunt. Si convincantur, et gaolæ committantur
[025] et pœna pecuniaria graviter puniantur, et ille eodem modo de quo queritur
[026] qui hoc procuravit, sed non propter querelam querentis et iniuriam ei
[027] factam, sed1 propter iniuriam factam3 ipsi regi. Non est enim aliqua iniuria
[028] ei facta2 propter consensum, quia trahi4 voluit ad alienum forum, et quia
[029] sic voluit puniatur ut primi: et quia venit contra factum suum et per impetrationem
[030] suam iam rediit ad forum debitum, ibi respondeat de placito
[031] principali etiam sine alio brevi, et iudices et ille de quo queritur quantum



Notes

34. Om., OB, MA, MB; et, V, Y, OC, CE, CM; et ad, MC.

35. et, MC, LA.

36. delictis, OA, OB, MA,MB.

37. domum, OA, Y, LA, MC, MG; donationem, MB.

38. quamvis per, OA, OB, MA, MB.

39. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

40. aliorum, OA, OB, MA, MB, Y.

41. ad ipsius, OA, MB.

42. regis, MSS. var.

43. etiam, OC, CE; om., MG.

44. Om., OB, MA, MB.

45. deliquit, OB, MA, MB; delinquid, MC, LA, OC, MG.

46. Om., OA, OB, MA, MB; delinquid, MC, LA, OC, MG.

47. deliquit, OB, MA, MB; delinquid, MC, LA, OC, MG.

1-3. Om., MB.

1-2. Om., OA, OB, MA; sed, Y.

4. contrahi, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College