Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 250  Next    

Go to Volume:      Page:    




Aestimare debet iudex an sua sit iurisdictio.


[002] ET unde cum diversæ sint hinc inde iurisdictiones et diversi iudices et
[003] diversæ causæ, debet quilibet ipsorum18 æstimare imprimis an sua sit
[004] iurisdictio, ne falcem videatur ponere in messem alienam. Quia clericus in
[005] nullo conveniendus est coram iudice seculari quod pertineat ad forum
[006] ecclesiasticum, sicut in causis spiritualibus vel spiritualitati annexis, ut
[007] si pro peccato vel transgressione fuerit pænitentia iungenda: et quo casu
[008] iudex ecclesiasticus habet cognitionem, quia non pertinet ad regem iniungere
[009] pænitentias19 nec ad iudicem secularem, nec etiam ad eos pertinet
[010] f.401b] cognoscere de iis quæ sunt spiritualibus annexa, sicut de decimis
[011] et aliis ecclesiæ proventibus.20 Item nec de catallis quæ sunt de testamento
[012] vel matrimonio. Item nec de pecunia promissa ob causam matrimonii, quæ
[013] est quasi sequela matrimonii ut superius dictum est et huiusmodi, quia iudex
[014] ecclesiasticus in iis omnibus habet ius revocandi donum,21 et quamvis in
[015] omnibus aliis actionibus sive placitis ad forum seculare pertinentibus,
[016] videatur22 quod clericus sequi debeat forum seculare, et ibi agere et respondere
[017] ratione rei vel contractus, ubi agitur realiter vel personaliter
[018] sicut in actione iniuriarum vel criminis, dum tamen civiliter agatur, secundum
[019] quod videri poterit tota23 die,24 quod si clericus conveniendus quia
[020] laicum feodum non habet summonitionem suscipere noluerit nec plegios
[021] invenire, mandabitur episcopo vel ordinario loci quod faciat talem venire
[022] coram rege vel iustitiariis suis, ad respondendum et25 satisfaciendum de
[023] quocumque placito ad intentionem petentis vel querentis: quamvis sint
[024] qui dicant quod de nullo placito tenentur26 respondere nec ratione rei,
[025] contractus vel delicti coram iudice seculari, et salva pace eorum videtur
[026] quod sit27 in omnibus actionibus et placitis civilibus et criminalibus, præterquam
[027] in executione iudicii in causa criminali ubi28 laicus29 condemnandus
[028] esset ad amissionem vitæ vel membrorum, et quo casu quamvis iudex
[029] secularis habeat30 cognitionem ut cognoscat de crimine, tamen non habet
[030] potestatem exequendi iudicium sicut in causis civilibus. Non enim potest31
[031] degradare clericum magis quam ad ordines promovere. Et ideo propter
[032] eius defectum habet ordinarius executionem iudicii, licet aliter observetur
[033] quod in causa criminali ubi pœna capitalis infligenda est, habeat32 ordinarius
[034] utramque,33 videlicet cognitionem et iudicii executionem.



Notes

18. eorum, OC, MG, CE.

19. pænitentiam, OB, MA.

20. provenientibus, OC, CE; pertinentibus, OB, CM; pertinentiis, MG; pertin., MA.

21. domum, OA, MC, LA, OC, MG, CE, Y.

22. videtur, OB, MB; ubi, MA.

23-24. infra, OC, CE; om., MG.

25. vel, OC, MG, CE.

26. tenetur, OC, MG, CE.

27. sint, OC, CE; om., CM; sic, MSS. var.; fit, V.

28. ut, OC, CE, LA.

29. sic, MSS.

30. habet, V, OC, CE.

31. poterit, OC, CE; possit, V.

32. habet, V, CM.

33. utrumque, MC, LA; om., MA; utmque., MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College