Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 249  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quale forum actor sequi debeat, et quæ pertineant ad forum seculare.


[002] ET licet generaliter verum sit quod actor forum rei sequi debeat, fallit
[003] tamen in casibus propter diversitatem iurisdictionum et causarum de
[004] rebus spiritualibus et temporalibus et earum5 sequelis,6 sicut in causa
[005] matrimoniali et rebus promissis7 ob causam matrimonii quæ in foro
[006] ecclesiastico terminari debent, quia cuius iuris id est iurisdictionis est
[007] principale, eiusdem iuris erit accessorium, et eodem modo sicut si8 in
[008] foro seculari agatur de aliquo placito quod pertineat ad coronam et
[009] dignitatem regis, et fides fuerit apposita in contractu, non propter hoc
[010] pertinebit cognitio super principali ad iudicem ecclesiasticum. Item fallit
[011] in causa9 testamentaria et aliis pluribus causis ecclesiasticis.

Item ratione criminis.


[013] ITEM ratione criminis convenitur quis ubi deliquit, ut si quis crimen
[014] commiserit in10 terra aliena,11 quia ubi deliquit ibi iuri subiaceat, sicut
[015] videri poterit de utfangenethef per exemplum.

Item ratione contractus.


[017] ITEM ratione contractus, quia conveniendus est12 ubi contraxit ille qui
[018] contraxit. Item ratione rei quæ petitur, ut si clericus petat versus clericum
[019] vel laicum debitum quod non sit de testamento vel de matrimonio, sequi
[020] debet forum laicale.13 Et eodem modo si petat laicum feodum sub domino
[021] feodi erit actio, sicut petitio hereditatis per breve de recto erit tractanda
[022] coram domino feodi, vel coram vicecomite si dominus negligens fuerit,
[023] quia14 ratione negligentiæ proprii15 iudicis, videlicet domini, transfertur
[024] loquela ad comitatum et sio coram rege et suis iustitiariis, multis et variis
[025] de causis.

Item si quis elegerit unum iudicem ad alium recurrere non potest de facili.


[027] ITEM si quis unum iudicem de voluntate sua elegerit, ad alterius audientiam
[028] recurrere non debet voluntate16 propria, cum talis per consensum
[029] effectus sit suus iudex, quamvis generaliter verum sit quod sententia a
[030] non suo iudice lata non teneat, et hoc verum est nisi hoc faciat prohibitio
[031] regia, quia iurisdictionem regis non poterit quis mutare per renuntiationem
[032] in præiudicium regiæ dignitatis, secundum quod inferius dicetur,
[033] quamvis expediat aliquando actori convenire reum sub iudice de cuius
[034] factus est17 iurisdictione per consensum, magis quam sub eo cui subest
[035] domicilii ratione, quia si proprius iudex fuerit negligens, alius iudex licet
[036] non suus poterit esse diligentior, dum tamen coertionem habeat quod
[037] possit iudicium suum demandare executioni.



Notes

5. eorum, MA, MB, OC, MG, CE, CM.

6. sequela, V; sequel., MSS. var.

7. præmissis, V, MB.

8. Om., OB, MA, CM, OC, CE, LA.

9. Om., OB, MA, MB.

10-11. aliquod, OB, MA, MB, Y.

12. Om., V, CM.

13. laicalem, OA, OB, OC, CE, LA, MB, Y.

14. et, OB, MA, MB, Y.

15. proprie(=æ?), OA, OB, MA, MB, Y.

16. de v., OB, MA, MB.

17. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College