Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 24  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per duellum. Ponere autem se poterit in iuratam per hæc verba.
[002] Defendere enim1 poterit talem ingressum et quod nullum habet ingressum
[003] per talem, quia antequam talis aliquid inde haberet fuit ipse tenens
[004] seisitus per alium talem, et ita quod per2 prædictam aviam nullum3
[005] ingressum habuit sicut ipse petens dicit, et perveniri4 poterit ad inquisitionem
[006] si tempus permiserit de ingressu. Per hæc verba scilicet, si prædictus
[007] talis tenens aliud ius vel alium ingressum habuit in prædictam terram
[008] quam per ipsum talem etcetera, qui terram illam ei dimisit5 de hereditate
[009] talis6 uxoris talis8 etcetera, vel qui terram illam ei dimisit de hereditate7
[010] talis9 uxoris suæ, vel alio quocumque modo etcetera. Item quod breve de
[011] ingressu vertitur ad breve de recto ubi contra ingressum de termino
[012] opponitur10 feoffamentum sicut propter tempus longissimum, videri poterit
[013] in itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Norhamtoniæ de Petro de
[014] Goldingtona11 qui petiit terram versus Willelmum de Bretun12 per breve
[015] de ingressu, et ubi Willelmus defendit talem ingressum et dixit quod
[016] habuit ingressum per antecessorem illum de cuius seisina idem Petrus
[017] petiit terram illam, qui de terra illa13 eum feoffavit tenendum pro homagio
[018] et servitio suo, et quod tale fuit ius suum per feoffamentum et non per
[019] talem ingressum posuit se in magnam assisam, et processit assisa quia
[020] clamavit tenere per feoffamentum per hæc verba, scilicet utrum ipse
[021] maius ius habuit in terra illa ut14 in illa15 quam talis antecessor prædicti
[022] Petri ei16 dedit pro homagio et servitio suo an idem Petrus tenendi eam in
[023] dominico. Ad idem17 facit de termino Paschæ anno quarto18 decimo comitatu
[024] Wiltoniæ19 de Radulfo le Moigne, quia tenens locutus fuit de feoffamento
[025] antecessorum petentis de tempore quinquaginta annorum ubi20
[026] excedit tempus assisæ21 mortis antecessoris, statim desinit esse breve de
[027] ingressu propter longinquum22 ingressum nisi ex necessitate ut infra.23
[028] <De hac materia inveniri poterit in rotulo de termino Sanctæ Trinitatis
[029] anno regis Henrici quarto comitatu Eboraci, de Petro de Malo Lacu et
[030] Isabella uxore eius petentibus et priore de Sancti Oswaldo tenente.> Si
[031] autem tenens omnino non venerit nec per se nec per attornatum, tunc
[032] capiatur terra in manum domini regis per magnum cape quod tale est ut
[033] infra de actione reali et ibi breve. Et si ulterius aliam fecerit defaltam,



Notes

1. enim se, OB, MA, MB.

2. Om., OC, MG.

3. numquam, OB, MA, MB.

4. pervenire, V, MG; perpendi, OC.

5. d. B. uxori, V, MG.

6-8. Om., OC, MC.

6-7. A., V, MG.

9. Om., LA, CM.

10. ponitur, OB, MA, MB; opponatur, OC; apponatur, MG.

11. Galdington, V; Codington, OC.

12. Breton., Berton., Bruton., Bertum, Britun, MSS. var.

13. Om., OB, MA, MB.

14-15. Om., OB, MA, MB.

16. qui ei, OB, MA, MB.

17. hoc, OB, MA, MB.

18. regis Henrici quarto, OB, MA, MB, OC.

19. Wyltes., MC; Wi(y)lt., MSS. var.

20. ut, OB, MA, MB.

21. assisa, V, CE; ass., MSS. var.

22. longissimum, V, OC, CM; l. tempus, OB, MA, MB, V (temporis).

23. supra, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College