Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 248  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quia si tenens cum duas peremptorias proponeret vel plures exceptiones
[002] probatione28 unius deficeret,29 posset recursum habere ad alias et probare
[003] sic30 posset se31 pluribus baculis defendere, quod esse non debet, cum ei
[004] sufficere debeat tantum unus.

Probari poterit exceptio multis modis.


[006] PROBARI autem poterit exceptio32 multis modis, tum per vocem mortuam
[007] sicut per instrumenta, tum per vivam sicut per patriam33 et inquisitiones,34
[008] non per familiares et domesticos vel alia ratione suspectos, sed per tales
[009] qui neutram partem aliqua affinitate attingant.

Item non per sectam.


[011] ITEM non per sectam quæ fieri potest35 per domesticos et familiares. Secta
[012] enim probationem non facit, sed levem inducit præsumptionem et vincitur
[013] per probationem in contrarium et per defensionem per legem.

Item non per simplicem vocem.


[015] ITEM non per simplicem vocem quia vox simplex nec probationem facit nec
[016] præsumptionem inducit. Si quis autem in probatione exceptionis vel replicationis
[017] et sic ulterius36 defecerit, per iudicium amittet.37

Imprimis de exceptione quæ proponitur contra iurisdictionem.


[019] IMPRIMIS dicatur38 de una illarum quæ generalis39 est ad omnes actiones,
[020] scilicet de illa quæ opponitur40 contra iurisdictionem. Et nihil aliud est
[021] iurisdictio quam habere auctoritatem ius41 dicendi42 inter partes de actionibus
[022] personarum et rerum, secundum quod deductæ fuerint in iudicium,
[023] auctoritatem ordinariam vel delegatam, de quibus supra dictum est de
[024] potestate iudicantium.43

Quid sit iurisdictio et de eius divisione.


[026] EST etiam44 iurisdictio quædam ordinaria, quædam delegata, quæ pertinet
[027] ad sacerdotium et forum ecclesiasticum, sicut in causis spiritualibus et
[028] spiritualitati annexis. Est et45 alia iurisdictio, ordinaria vel delegata,
[029] f.401] quæ pertinet ad coronam et1 dignitatem regis et ad regnum in
[030] causis et placitis rerum temporalium in foro seculari. Et unde videndum
[031] cuius iudicium et2 forum3 actor adire debeat. Et verum est quod4 sive
[032] laicum sive clericum velit quis convenire, adire debet iudicem et sequi
[033] forum rei, et iudicem habebit illum apud quem reus habet domicilium, sive
[034] domicilium habuerit sub iurisdictione unius vel duorum.



Notes

28. in p., V, MA; om., CM.

29. defecerit, OB, MA, MG, CM.

30. sicut, V; et sic, MA.

31. de, OC, CE; om., MG.

32. Om., OC, MG, CE.

33-34. p. inquisitionem, MG; patriæ inquisitionem, OB, MA, MB, Y.

35. poterit, V, OB, MA, MB.

36. alterius, OB, MA, MB.

37. amittit, OC, CE, CM.

38. dicendum est, OB, MA; om., MG.

39. generaliter, MA, MG, CM.

40. apponitur, V; proponitur, MG.

41-42. iudicandi, MA, CM; iudicandi sive ius dicendi, V.

43. iudicum, Y, OB, MA, MB; iudicium, OA.

44. autem, OA, Y, OB, MA, MB, CM; om., MG.

45. etiam, V, OC, MG, CE.

1. et ad, OA, LA, MC, CM.

4. Om., OB, MA.

2-3. Om., OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College