Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 247  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] proponere et fundare et probare ut prædictum est, ut17 prima facie iusta
[002] videatur, ita oportebit exceptionem, ut per hoc sciri possit an pertineat
[003] ad excipientem exceptio sicut ad agentem pertinet actio, quia cum aliquando
[004] contra actionem pertineat exceptio, tamen ut supra dictum est non semper
[005] pertinet ad18 omnes19 ut illam proponant.

Item contra exceptionem competit replicatio.


[007] CONTRA exceptionem vero licet ab initio competens videatur, subveniri
[008] poterit petenti ope replicationis, ut si quis petat, excipere poterit tenens
[009] de pacto postea interveniente ne petat, contra quam replicari poterit a
[010] petente de pacto posterius interposito quod petat. Ut si dicatur: Pactus
[011] ne peteret postea convenit ut peteret. Quo casu primum pactum per posterius
[012] eliditur, non quidem ipso iure sed ope20 replicationis. Et sic de similibus
[013] de modis et condicionibus in contractibus appositis, ut si convenerit in
[014] initio contractus quod quid fiat vel ne quid fiat, et si fiat vel non fiat, quod
[015] f.400b] tunc liceat21 contrahenti sic facere vel non sic, vel si tali modo
[016] non fiat, quod tunc sic fiat, ut supra de donationibus.

Ad replicationem competit triplicatio.


[018] AD replicationem vero sequitur triplicatio et ad triplicationem quadruplicatio22
[019] ex causa, et sic ulterius in infinitum, et ita poterit ab initio
[020] concedi quod actio bona sit prima facie, elisa tamen per exceptionem, et
[021] eodem modo quod exceptio,23 elisa tamen per replicationem, et sic deinceps.

Item quædam sunt perpetuæ et quædam temporales.


[023] EXCEPTIONES vero perpetuæ sunt quamvis ex temporalibus actionibus
[024] descendant, quia non erit in voluntate tenentis quando velit excipere,
[025] licet in voluntate actoris sit quando velit agere. Et talis ordo secundum
[026] quod prædictum est necessarius est ad proponendum exceptiones quamvis
[027] quidam24 illum non observent,25 quia forte credunt quod dum unam ante
[028] tempus vel non suo loco proposuerint cum protestatione, salvum sibi
[029] fore26 beneficium27 ceterarum indistincte, et si in probatione unius defecerint
[030] quod possint ad alias habere recursum.

Item pluribus potest quis uti.


[032] PLURIBUS autem poterit quis uti exceptionibus dilatoriis, variis et diversis,
[033] dum tamen suo loco. Sed si plures peremptoriæ actionum concurrant,
[034] unam debet tenens proponere et probare, sicut contingit superius de
[035] actionibus: ut si alicui plures competant actiones, una debet experiri,



Notes

17. Om., OB, MA, MB.

18-19. aliud, OB, MA, MB; ad eos, MG.

20. opere, OC, CE, CM, MB.

21. Om., OB, MA.

22. quadruplatio, OA, OB, LA; quadruplicio, MC, MG; quadtriplicatio, MA; quadruplo., Y; quadrico., MB.

23. e. bona, OB, MB, MA (om. elisa), Y.

24. quidem, OB, MB; quid., MA, CM, Y.

25. observant, V; -vet, CM.

26. forte, OB, MA, MB, CM; om., MG.

26-27. faciant forte, OC, CE.

26-27. faciant forte, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College