Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 246  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quæ1 sunt dilatoriæ actionis et quasi extra2 actionem, et ideo actionem non
[002] perimunt quamvis illam ad tempus differant.

Item quando proponendæ sunt et quando non.


[004] ITEM sunt quædam exceptiones proponendæ in initio litis et in præparatoriis
[005] iudiciorum et ante visum petendum, ad perimendum iudicium ne
[006] procedat, sicut sunt illæ quæ proponuntur contra iurisdictionem, et contra
[007] personas iudicantium quibus deficit auctoritas iudicandi. Item exceptiones
[008] illæ quæ competunt contra personam3 petentis. Item exceptiones
[009] illæ quæ competunt contra4 breve, quæ quidem exceptiones si in initio litis
[010] omittantur, et ad petendum visum procedatur, si tenens illas5 post visum
[011] petitum velit illas6 præponere, non audietur, quia per petitionem visus
[012] videtur tenens huiusmodi exceptionibus tacite renuntiasse, et in7 iurisdictionem
[013] iudicantis consensisse,8 et quod omnia quoad iudicium ratificandum
[014] rite processerunt.

Item quædam sunt ante visum et quædam post.


[016] SUNT etiam quædam9 quæ visum sequuntur, et de quibus certificari poterit
[017] tenens antequam petens visum ei fecerit et certa res in iudicium deducatur,
[018] de qua debeat tenens respondere, ut tunc scire10 possit si totam rem
[019] petitam tenuerit vel eius partem vel etiam nihil: et sic fiat de pertinentiis.
[020] Item post visum competit exceptio si error fuerit in loco ubi11 res sita est
[021] de qua agitur, et istæ præcedunt contestationem. Et quid si nullus visus
[022] petatur? Tamen12 per ordinem proponi debent et suo loco et erit a digniori
[023] incipiendum, sicut a iurisdictione iudicantis et persona iustitiarii, cum
[024] iustitiarius sit pars principalis iudicii. Postea vero contra personam petentis
[025] si qua competat contra ipsum ex persona sua propria. Postea contra
[026] breve, et postea si qua competat ex13 persona tenentis contra petentem,
[027] et postmodum si qua competat14 ex ipsa re, ut si nihil inde teneat vel non
[028] nisi eius partem, et idem de pertinentiis, et postmodum si qua competat
[029] ratione loci. Et cum nulla prædictarum competat, vel si illis tacite renuntietur
[030] ut prædictum est, tunc proponatur illa quæ competit ratione iuris
[031] quæ multiplex est, ut si nihil iuris descendere possit15 ad petentem. Et
[032] sicut fit ordo petendi, sic fieri debet ordo excipiendi. Ut si diceretur coram
[033] tali16 iustitiario, A. petit versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali
[034] villa ut ius suum. Item sunt duæ exceptiones quæ proponi possunt omni
[035] tempore et post iudicium, sicut iudicis non sui et falsi procuratoris, cum
[036] quibus nullum iudicium controversia nulla. Et sicut necesse est actionem



Notes

1. quædam, OB, MA.

2. contra, OB, MA.

3-4. Om., OC, CE, CM, MC.

5. Om., OB, MA, MB, Y.

6. alias, V, CM; om., OC, MG, CE.

7. Om., OC, MG, CE, CM, MA.

8. concessisse, V; consencisse, OC, CE; om., CM.

9. q. exceptiones, OB, MA, MB.

10. sic, MSS. gen.; sciri, MB.

11. in quo, OB, MA.

12. tunc, V; cum, OC, CE, CM, MA.

13-14. Om., MA, MB.

15. possit, V; poterit post, MG.

16. talibus(iust.), V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College