Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 245  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE EXCEPTIONIBUS


De22 exceptionibus.23


[003] AD DIEM summonitionis post dilationes et essonia revertamur, ad
[004] quem cum partes comparuerint non24 habeat tenens warantum quem
[005] vocare possit, vel si habuerit nullum vocat, proposita in iudicio coram
[006] iustitiariis ut prædictum est intentione petentis et fundata, et illo eam
[007] probare offerente, ad elidendam actionem proponat tenens exceptionem
[008] si quam habuerit et illam probet, et doceat quod exceptio ad ipsum
[009] pertineat, secundum quod dicitur de actionibus et eodem modo. Exceptiones
[010] enim loco actionum sunt. Nam qui excipit agere videtur quantum
[011] ad onus probationis, et respectu actionum dicuntur exceptiones, unum
[012] enim alterum impugnat. Et sicut actores armantur actionibus et accinguntur25
[013] quasi gladiis, ita rei e contra muniuntur exceptionibus et defenduntur
[014] quasi clipeis.

Quid sit exceptio.


[016] IMPRIMIS videndum quid sit exceptio et qualiter dividatur. Et sciendum
[017] quod exceptio est actionis elisio per quam actio perimitur vel differtur.

De divisione exceptionum.


[019] EXCEPTIO26 quidem sic dividitur.27 Exceptionum vero28 quædam sunt
[020] dilatoriæ et29 quædam peremptoriæ, et hæc est prima et brevis divisio. Item
[021] dilatoriarum quædam sunt peremptoriæ iurisdictionis, et dilatoriæ actionis
[022] et non peremptoriæ. Et eodem modo aliæ peremptoriæ brevis et dilatoriæ
[023] actionis. Item quædam exceptiones sunt generales ad omnia placita sive
[024] actiones, et quædam speciales quæ competunt et dantur contra actiones
[025] singulares. Quælibet enim actio habet suas exceptiones appropriatas
[026] secundum formam actionum,30 ut supra videri poterit de assisis et placitis
[027] de ingressu. Generales vero sunt quæ se habent generaliter ad omnia
[028] placita, sicut exceptio contra iurisdictionem, exceptio contra personam
[029] agentis, exceptio contra breve, exceptio quæ provenit ex tempore secundum
[030] diversa genera placitorum, et exceptio quæ competit ratione loci
[031] f.400] per errorem impetrationis, de quibus superius dictum est, et



Notes

22-23. Si tenens in brevi de recto nullum habuerit warantum quem vocare possit vel velit, et proposita ut dicitur intentione petentis ut prædictum est et fundata, tunc ad elidendum actionem petentis proponat tenens exceptionem si quam habuerit, et illam probet, cum quodam modo actor sit in hoc parte, OA, LA, MC.

24. si non, V; et, OC, CE, CM.

25. attinguntur, MSS. var.

26. exceptiones, OB, MB, OA (corr.), Y.

27. dividuntur, OB, MB, Y.

28. Om., V, OB, MA.

26-27. Om., MA.

26-27. Om., MA.

29. Om., OB, MA, MB, MG.

30. actionis, MC, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College