Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 244  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad primam assisam cum in partes illas venerint, ostensurus quare non
[002] fecerit. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera. Ad tale
[003] vero summonitionem bene iacebit8 essonium unicum antequam compareat
[004] summonitus si voluerit.

Si non venerit attachiatus observetur ordo attachiamentorum.


[006] ET si non venerit nec se essoniaverit, propter defaltam suam9 non erit
[007] aliqua terra capienda in manum10 domini regis, sicut in warantiis supra
[008] dictis, sed attachietur per vadium et salvos plegios quod sit ad certum
[009] diem ad warantizandum vel ad ostendendum quare non, eodem modo quo
[010] prædictum est. Et observetur ordo attachiamentorum secundum quod
[011] alibi observatur de attachiamentis donec comparuerit. Cum11 autem
[012] comparuerit12 in iudicio, respondere poterit contra cartam et13 quod
[013] warantizare non debeat secundum formam brevis, vel quia querens terram
[014] non tenet de qua petit warantiam, vel quia cartam non ostendit nec aliud
[015] quare summonitus warantizare14 debeat, vel quia ipse querens non est
[016] heres ipsius sub cuius nomine petitur warantia propinquus vel remotus.
[017] Et plures aliæ sunt responsiones secundum quod superius videre poterit
[018] per exemplum de vocatione waranti.

Si summonitus ad warantizandum tenentem suum vexaverit, erga dominum feoffatorem non habet locum breve istud secundum quosdam, sed breve de recto de servitiis et consuetudinibus.


[020] SI autem ille15 qui ad warantizandum summonitus est tenentem suum
[021] contra cartam suam vexaverit et gravaverit, exigendo alia servitia vel
[022] plura quam facere deberet, sunt qui dicunt quod locum non habet erga16
[023] dominum17 breve de warantia cartæ, sed breve de recto de servitiis et con-
[024] f.399b] suetudinibus, per quod perveniri18 poterit ad duellum vel
[025] magnam assisam, quamvis obici possit19 et sustineri quod ille qui contra
[026] alios tenetur defendere suum tenentem, ipse illum contra cartam suam
[027] gravare non debet nec ei iniuriam facere. Et ideo videtur quod20 teneatur
[028] de iniuria per tale breve, quia qui tenetur defendere non debet destruere,
[029] et quia cum quis ex officio suo alios prohibere necesse habet, id21 ipsum in
[030] persona sua committere non debet.



Notes

8. iacet, OC, MG, CE, MA.

9. Om., OB, MA, MB.

10. manu, OC, MG, CE, MA.

11-12. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

13. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

14. respondere, OB, MA, MB.

15. Om., OB, MA, MB.

16-17. dictum, OC, MG, CE.

18. pervenire, V, CM; venire, OB, MA.

19. poterit, V, MG.

20. quod ipse, OB, MA.

21. ad, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College