Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 243  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et signatum, et firmarius postmodum dicat se esse inde feoffatum
[002] et inde proferat cartam vel instrumentum, cui ab eo qui dimisit52 fuerit53
[003] contradictum, si terminum recognoverit et instrumentum de termino
[004] confectum et54 sigillum55 recognoverit, si in omnibus conveniant sigilla tam
[005] de termino quam de feoffamento, cartam56 de feoffamento57 contradicere
[006] non poterit propter convenientiam sigillorum, nisi ita sit quod excipere
[007] possit contra cartam vel instrumentum de dolo vel metu. Et sic probantur
[008] cartæ et58 instrumenta per collationem sigillorum.

Si plura proferantur instrumenta.


[010] SI vero cum plura ex parte probantis prolata fuerint instrumenta et
[011] signata,59 nec sit aliquod eorum prius a parte adversa recognitum vel a
[012] proferente probatum, tunc de necessitate recurrendum erit ad instrumenta
[013] aliorum eodem sigillo sigillata,60 et quæ quidem prius recognita fuerint
[014] f.399] vel probata, cum utraque possent in se esse vitiosa. Et sufficit
[015] si unum probetur, dum tamen utraque sint convenientia.

Aliud genus warantiæ sicut de warantia cartæ.


[017] EST etiam aliud genus warantiæ quæ1 dicitur warantia cartæ, ubi quis de
[018] facto et feoffamento suo proprio vel antecessorum suorum tenetur alium
[019] defendere et adquietare in seisina sua, per servitium in carta sua nominatum,
[020] cum ab aliis sicut a dominis capitalibus districtus fuerit et vexatus
[021] ad faciendum plura servitia quam exprimantur in carta, et ubi ipse non
[022] implacitatur2 de tenemento quod tenet sed vexatur ut prædictum est, nisi3
[023] hoc sit in comitatu et nisi4 warantum vocaverit cum fuerit implacitatus.
[024] Et quo casu ibi recurrendum erit ad curiam domini regis, et summoneatur5
[025] ille qui warantizare tenetur per tale breve.

Breve de warantia cartæ.


[027] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione warantizet
[028] tali tantum terræ cum pertinentiis in tali villa, quod tenet et de eo
[029] tenere clamat, et unde cartam suam habet ut dicit. Vel sic: et unde
[030] cartam talis patris vel matris, fratris vel sororis, avunculi vel amitæ, avi
[031] vel aviæ, proavi vel proaviæ talis, quamvis ipse qui queritur heres sit
[032] valde remotus, et tunc dicitur, cuius heres ipse est habet6 ut dicit. Et nisi
[033] fecerit et idem talis7 fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc
[034] summone per bonos summonitores præfatum talem quod sit coram iustitiariis
[035] nostris apud Westmonasterium tali die, vel coram iustitiariis nostris



Notes

52. dimissum, MB; om., OB, MA; dimiserit, CM.

53. fuerat, MC, LA, CM; om., OB, MA.

54-55. Om., OB, MA, MB.

56-57. Om., LA, MA.

58. vel, OB, MA, MB.

59. signa, V, MG.

60. signata, OB, MA, MG; signata vel s., V.

1. quod, MA; om., OB, MB.

2. implacitetur, MB, OC, CE; implacitur, OB; implacitabitur, MG.

3. sic, MSS.; ubi, V.

4. ubi, MSS. var.

5. summonetur, MC, LA, OC, CE.

6. Om., OB, MA, MB, MC, MG.

7. Om., OC, CE, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College