Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 242  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.398b] erit ad patriam recurrendum. Sed quid si cum testes appareant
[002] dicant quod de carta nihil sciunt, vel inde dubie respondeant, et ille qui
[003] cartam profert suspectus habeatur quod per fraudem cartam adquisierit,
[004] quia fuit camerarius donatoris, vel per fraudem uxoris, vel sit alia29
[005] vehemens præsumptio quæ faciat contra ipsum? Non valebit carta neque
[006] donatio propter præsumptionem, et maxime quia nihil probat.

Probari poterit carta alio modo quam per testes.


[008] PROBARI etiam poterit carta alio modo quam per testes et per patriam,
[009] sicut per collationem signorum, ut si forte cartæ contradicatur, conferantur
[010] alia signa quæ aliquando in iudicio prolata30 et approbata fuerint et a
[011] donatore recognita, et31 si modis omnibus conveniant et per omnia ita
[012] quod nulla appareat in eis differentia, hoc solum sufficit ad probationem
[013] cartæ, et omnia in ea contenta erunt tenenda nisi forte aliquid in carta
[014] inveniatur quod manifestam suspicionem32 inducat, ut si rasura facta
[015] fuerit in loco suspecto, scilicet in narratione facti,33 secus tamen si in
[016] narratione34 iuris. Iura autem ubique scribi possunt quia non variantur
[017] neque mutantur per35 rasuram. Apparere autem debet carta in prima sui
[018] figura absque omni vituperatione, rasura vel36 cancellatura, quia calumniosam
[019] scripturam inde37 in iudicio obtinere non convenit.38 Sunt39 tamen in
[020] scripturis quædam quæ levem inducunt præsumptionem, quæ40 quidem
[021] vinci poterit41 per veram testium probationem in contrarium et per
[022] patriam, ut si in scriptura inveniatur diversitas calami et diversitas
[023] scribendi et diversa manus. Aliter enim scribit unus et aliter alius, aliter
[024] iuvenis et aliter senex. Item diversitas incausti et atramenti, ut42 si in una
[025] parte43 scribatur incausto nigro et altera44 parte45 incausto rubeo,46 non
[026] atramento.

Probatur sigillum per collationem.


[028] ITEM cum sigillum probari debeat per collationem, et signa plura proferantur
[029] sub nomine eius confecta qui ad probationem tenetur, non erit47
[030] eis fides adhibenda quia omnia48 possunt esse adulterina, nisi ita sit quod
[031] aliquod illorum prius in iudicio prolatum49 sit et a donatore recognitum
[032] vel a proferente probatum, ut si quis forte terram aliquam ab initio
[033] concesserit alicui ad terminum et50 ad firmam, et inde conficiatur51 instrumentum



Notes

29. aliqua, OB; aa., MSS. var.

30. probata, OB, MA, MB, OC, CE, CM.

31. Om., OB, MA.

32. præsumptionem, OB, MA.

33-34. Om., OB, MA.

35. propter, OB, MA, MB.

36. aut, OB, MA.

37. vim, MC, LA.

38. debet, OB, MA.

39. item, OC, CE, MA.

40. qua, OA, Y, MB; quia, OB, MA; quorum, MC.

41. poterunt, MG, CE, OC (-rint).

42. et, OA, MB, Y.

43. pars, V, CM.

46. rubro, MC. LA, CM.

44-45. altera pars, OA, LA, MC, CM; alter parte, OC, CE.

47. est, MA; om., OB, MB, Y.

48. omnes, V, MA, MG.

49. probatum, V, OB, MA, MB, OC, CE, CM, Y.

50. vel, MC, LA, CM.

51. conficiat, OB, MA; conficia, MB; confiteatur, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College