Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 241  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et7 per baculum vel per haspam, et quod donatarius inductus fuit in
[002] vacuam8 possessionem9 ita quod nullus ibi remansit ex parte donatoris,
[003] valebit donatio ut supra. De hac materia inveniri poterit de termino
[004] Sancti Hillarii anno regis Henrici quarto decimo, de Rogero de Daundens10
[005] et Matillide uxore eius qui per iudicium warantizaverunt11 in consimili
[006] casu. Si autem dicant se interfuisse ubi donatio facta fuit et carta et
[007] homagium captum, sed de seisina nihil sciunt, probabitur12 carta legitima,
[008] sed13 donatio erit invalida quia nihil probant de seisina. Et vice versa
[009] fieri poterit si seisinam probaverint legitimam,14 quod donatio erit valida
[010] licet nihil probaverint15 de homagio capto16 nec de carta. Ut si testes et17
[011] iuratores18 dicant quod cartam illam numquam antea viderunt, nec
[012] umquam audita fuit in comitatu nec hundredo, licet dicant quod rogati
[013] fuerunt quod essent testes, tamen non valebit carta. Ut de termino
[014] Paschæ anno regis Henrici duodecimo comitatu Huntingdoniæ, de Egidio
[015] de Mercke. Idem erit si dicant se numquam interfuisse confectioni19
[016] cartæ nec recitationi. Hoc enim multum derogat cartæ et ipsius fidei.
[017] Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ, assisa
[018] novæ disseisinæ si Mabilia. Item si omnes testes dicant vel omnes præter
[019] unum vel duos dicant se nihil scire de carta et confectione cartæ, et unus
[020] vel duo dicant quod nihil sciunt de carta nec de donatione, sed dicant quod
[021] interfuerunt ubi confirmatio cartæ facta fuit, adhuc non valebit carta ex
[022] quo nihil probant de principali, scilicet de cartæ confectione. Ut de termino
[023] Sancti Hillarii anno regis Henrici octavo comitatu Norfolciæ de Radulfo
[024] de Berkinge20 et priore de Tefforde21 de advocatione ecclesiæ de Ruseworthe.22
[025] Si autem dicant testes quod præsentes fuerunt confectioni notæ23
[026] in quam24 utraque pars consentit donator et donatarius, hoc sufficit ad
[027] probationem, licet præsentes non essent ubi carta scripta25 fuit et signata.
[028] Ut de itinere Martini de Pateshilla ad assisas novæ disseinsinæ capiendas
[029] et gaolas deliberandas comitatu Norfolciæ, iurata de26 consensu partium
[030] pro Iohanne de Wantona27 anno regis Henrici octavo. Et sic poterit esse
[031] carta valida et donatio nulla et e converso. Si autem nullus testis appareat28
[032] quia omnes mortui sunt vel extra regnum, de fide cartæ de necessitate



Notes

7. vel, V, OB, MA, Y.

8-9. seisinam vacuam, OB, MA.

10. Danudens, Daumesa., Damesa, Daumdens, Caundens, MSS. var.

11. warantizaverit, V, MC.

12. probatur, MA, MB, MG; probr., OB.

13. et, OB, MA.

14-15. Om., OA; et nihil, OB, MA, MB, Y.

16. facto vel c., Y, OA, OB, MB; facto, MA.

17-18. in iure, MG; in cur., OC, CE.

19. compositioni, OB, MA; interfectioni, MG.

20. Lerling(e), Herlinge, Herbinge, MSS. var.

21. Tofford(e), Teyforde, Cefford., MSS. var.

22. Russewordch., Russewordth., Rusword., Roseworthe Russewordich., MSS. var.

23. voce, MSS. var.; cartæ, CM.

24. qua, MG, CE.

25. facta, OA, OB, MA, MB, Y.

26. Om., OB, MA, MB.

27. Banton, Wauton, MSS. var.

28. apparuerit, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College