Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 240  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad diem et locum quem vicecomes noster Essexiæ tibi scire faciet, venire
[002] facias coram eo A. et B., testes nominatos in carta quam D. in curia
[003] nostra coram iustitiariis etcetera profert sub nomine E. etcetera ut supra.
[004] Et præterea octo vel duodecim tam milites quam alios etcetera de comitatu
[005] tuo, per quos rei veritas etcetera, ad recognoscendum super sacramentum
[006] suum simul cum F. et G. de comitatu Surreiæ, aliis testibus nominatis in
[007] eadem carta, et simul46 cum octo tam47 militibus etcetera de eodem
[008] comitatu, et sic de pluribus comitatibus si testes fuerint in pluribus et
[009] diversis comitatibus degentes, si prædictus E.48 etcetera ut supra. Et ita
[010] se inde interim certificent quod præfatum vicecomitem nostrum Essexiæ
[011] plenius inde certificare possint. Et habeas etcetera. Teste etcetera. Et
[012] consimilia brevia fiant aliis vicecomitibus. Si autem testes et recognitores
[013] non venerint ad diem eis datum, tunc præcipiatur vicecomitibus49 sicut
[014] prius per breve quod sic incipiat.

Si testes et recognitores non venerint ad primum diem.


[016] REX50 vicecomiti salutem. Bene51 recolimus alias tibi præcepisse quod
[017] ad diem et locum quem vicecomes noster talis tibi scire faceret venire
[018] f.398] faceres etcetera, per omnia ut supra. Et in fine brevis addatur
[019] istud1 comminatorium scilicet, et ita te habeas in hoc negotio ne nos ad
[020] te graviter capere debeamus.

Variantur huiusmodi inquisitiones secundum varietatem placitorum.


[022] VARIANTUR autem huiusmodi inquisitiones multipliciter secundum varietatem
[023] placitorum et partium responsiones, sicut sæpius contingit in
[024] assisis et brevibus de ingressu, ut si unus dicat quod terra teneat in
[025] feodo et alius quod non nisi ad terminum vitæ vel annorum et huiusmodi,
[026] secundum quod superius dicitur2 in tractatu de ingressu.

Cum comparuerint testes et recognitores.


[028] CUM autem in curia comparuerint testes et recognitores, et facto sacramento
[029] dicant se interfuisse ubi donatio facta fuit, et sub3 eorum præsentia
[030] carta donationis lecta et audita, et homagium captum et seisina
[031] donatario legitime facta in eorum præsentia et cum debita solemnitate,
[032] valida erit carta et donatio erit legitima. Si autem sic dicant et loquantur
[033] de auditu, quod4 audiverunt5 dici6 quod carta facta fuit et homagium
[034] captum, sed nullus eorum tunc ibi præsens fuit, sed præsentes fuerunt ubi
[035] seisina facta fuit donatario per senescallum vel per nuntium, per fustum



Notes

46. similiter, OC, CE, CM.

47. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

48. Om., OB, MA, MB.

49. sic, OA, Y, LA, MC; vic (ecomiti?), MSS. gen.

50. rex tali, OA, OC, CE, LA, MC.

51. unde, OA, LA.

1. illud, Y, OB, MB; id., OA, MA.

2. dictum est, OB, MA.

3. in, MA, MG.

4. et, OA, OB, MA, MB, Y.

5. audiverint, V, MB.

6. dicere, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College