Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 239  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sint essoniabiles, et per eorum sacramentum diligenter inquiras si prædictus
[002] E. etcetera ut supra, quia tam prædictus D. quam prædictus E.
[003] posuerunt se inde in iuratam illam. Et inquisitionem quam inde feceris
[004] scire facias iustitiariis23 etcetera ad talem terminum, evidenter, distincte
[005] et aperte per litteras tuas sigillatas sigillo tuo et sigillis prædictorum
[006] custodum placitorum coronæ nostræ, et per quatuor vel duos legales et
[007] discretos homines ex illis per quorum sacramentum inquisitionem illam
[008] feceris. Et habeas ibi hoc breve et nomina eorum per quorum sacramentum
[009] inquisitionem illam feceris. Teste etcetera.

Si testes manentes sint in diversis comitatibus.


[011] SI vero testes degentes sint in diversis comitatibus, oportet quod omnes
[012] testes conveniant coram vicecomite cui demandata fuerit inquisitio facienda.
[013] Et tunc fiat breve interlaqueatum ut supra in hac forma: Rex vicecomiti
[014] Essexiæ24 salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram te et
[015] coram custodibus placitorum coronæ nostræ ad diem certum et locum,
[016] secundum quod magis25 videris expedire quando ad hoc intendere poteris,26
[017] A., B., C., testes nominatos in carta quam D. in curia nostra coram
[018] iustitiariis27 etcetera profert sub nomine E., et præterea octo vel duodecim
[019] tam milites quam alios liberos et legales homines etcetera, et per eorum
[020] sacramentum28 et similiter per sacramentum29 F. et G., testium nominatorum
[021] in eadem carta de comitatu Sussexiæ,30 et similiter duodecim tam
[022] militum quam aliorum etcetera de eodem comitatu quos vicecomes
[023] noster Sussexiæ coram te venire faciet, et etiam per sacramentum31 H.
[024] et I., testium nominatorum in eadem carta de comitatu Surreiæ,32 et
[025] præterea octo tam militum33 quam aliorum etcetera de eodem comitatu
[026] quos vicecomes noster Surreiæ34 coram te venire faciet, diligenter inquiras
[027] si35 prædictus E.36 etcetera ut supra. Et inquisitionem quam inde feceris
[028] scire facias etcetera ut supra. Mandavimus37 enim præfatis vicecomitibus
[029] nostris Sussexiæ et Surreiæ quod præfatos testes et recognitores coram te
[030] venire faciant ad diem et38 locum39 quem eis scire feceris. Et habeas ibi
[031] hoc breve et nomina eorum etcetera ut supra. Breve autem quod sequitur
[032] tale40 breve41 fiet42 in hac forma.

Item si in comitatu, breve interlaqueatum.


[034] REX vicecomiti Sussexiæ43 vel44 Surreiæ45 salutem. Præcipimus tibi quod



Notes

23. i. nostris, OB, OC, MA, CE, CM.

24. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

25. Om., OB, MA, MB, Y.

26. possis, V, OB, MA; poteritis, MB.

27. i. nostris, V, MG.

28. sacramenta, MG; sacra., OA, LA.

29. sacra., OA, LA.

30. Surreiæ, MC; tali, OB, MA, MG.

31. sacramenta, MB; sacra., Y, OA, LA, MG.

32. Sussexiæ, OC, CE; S., CM; tali, OB, MA, MG.

33. milites, OC, MG, CE.

34. Sussexiæ, OC, CE, MA; om., MG, CM.

35-36. Om., OB, MA, MB, MG (om. si . . . supra.)

37. mandamus, OB, MA, MB, Y.

38-39. et ad, MB; ad, MA; om., OB.

42. fiat, OB, CM.

40-41. Om., V; tale, OB, CM; (om. breve autem . . . hac forma, MA).

44. et, MB, CM, Y.

43-45. Om., MA.

44-45. Om., OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College