Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 238  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tales qui non sint4 essoniabiles, ad recognoscendum etcetera si A. antecessor
[002] B. uxoris talis postquam idem A. dederat5 C. advocationem illius
[003] ecclesiæ, et postquam cartam suam quam inde6 habet7 ei fecit, præsentavit
[004] D. ad eandem ecclesiam ita quod ad præsentationem suam fuit admissus,
[005] et ultimo obiit persona in eadem ecclesia, vel non, quia tam talis quam B.
[006] uxor eius quam idem C., inter quos contentio est de eadem advocatione,
[007] posuerunt se inde in iuratam illam. Et similiter ad recognoscendum super
[008] sacramentum suum simul cum D., E., F., testibus nominatis in carta quam
[009] prædictus A. fecit tali abbati de eadem advocatione, et8 simul cum G. et
[010] H., testibus nominatis in carta quam idem A. fecit tali abbati de eadem
[011] advocatione,9 videlicet utrum prædictus A. prius dedit advocationem
[012] illam prædicto tali et B. uxori suæ vel prædicto abbati. Et interim etiam10
[013] ecclesiam11 illam videant, et se ita interim inde certificent quod præfatos
[014] iustitiarios nostros etcetera. Et habeas ibi nomina recognitorum et hoc
[015] breve, Teste etcetera. Si autem fieri debeat inquisitio de prioritate per
[016] testes et per patriam, tunc fiat sic.

Si inquisitio fieri debeat per testes et per patriam.


[018] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram iustitiariis
[019] etcetera, A., B., testes nominatos in carta quam C. fecit priori et
[020] canonicis talibus de advocatione talis ecclesiæ, ad recognoscendum super
[021] sacramentum suum simul cum duodecim tam militibus12 quam aliis13
[022] etcetera. Et simul cum E., F., G., testibus nominatis in carta quam idem
[023] D.14 fecit15 tali abbati et conventui de eadem advocatione, utrum scilicet
[024] prædictus D.16 prius dedit advocationem illam prædicto priori et cartam
[025] suam ei inde fecit, vel prædicto abbati. Et interim etcetera ut supra. Et
[026] sic17 fit18 aliquando inquisitio de prioritate donationis et aliquando de
[027] seisina et prima præsentatione. Cum autem fieri debeat aliquando inquisitio
[028] in19 comitatibus20 et non coram iustitiariis, tunc fiat breve in hac
[029] forma.

Si fieri debeat inquisitio in comitatu et non coram iustitiariis.


[031] f.397b] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias
[032] coram te et custodibus placitorum coronæ nostræ in pleno comitatu tuo
[033] A., B., C., testes nominatos in carta etcetera ut supra. Et præterea duodecim
[034] tam milites etcetera ut supra de visneto tali per quos rei veritas
[035] etcetera, et qui D. et E. nulla affinitate attingant,21 et qui nullo modo22



Notes

4. sunt, MA. CE, OA (corr.); om., CM.

5. dederit, V, MB, CM; dedit, Y.

6. idem., OA, OB, MA, MB, Y.

7. habuit, OC, CE; habes, MG.

8-9. Om., OB, MA, MB, MG, CM.

10. Om., V, Y, OC, CE, CM; etc., MB; et, MG.

11. Om., OB, MA, MB.

12. milites, OC, MG, CE.

13. alios, OC, CE; om., MG.

14. sic, MSS.; C., V.

14-15. Om., OB, MA.

14-15. Om., OB, MA.

16. C., V; om., OB, MA.

17. Om., OB, MA.

18. sit, V; fiat, MC.

19. de, OB, MA, MB.

20. sic, OA, Y, LA, MC; com(itatu?), MSS. gen.

21. attingat, OA; attingunt, MC.

22. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College