Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 237  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] antecessor numquam dedit prædictam terram, advocationem vel quid tale
[002] prædicto B.,30 et si hoc umquam31 fecit, hoc fuit in infirmitate qua idem
[003] talis antecessor obiit, et postquam memoriam amiserat32 et dum33 fuit
[004] non sanæ mentis vel dum fuit infra ætatem in custodia ipsius antecessoris,
[005] ut idem C. dicit, quia tam prædictus C. quam prædictus D.34 posuerunt se
[006] etcetera, ut supra.

Si tantum per testes de consensu partium.


[008] ET quandoque fit inquisitio tantum per testes et quandoque per alios
[009] quam per testes si35 partes hoc voluerint, hoc tamen observato quod36 per
[010] alios quam per testes37 fieri debeat inquisitio, semper in fine addatur hæc
[011] clausula, et interim terram illam videant, ecclesiam illam vel quid tale.
[012] Item aliter: ad recognoscendum etcetera si prædictus C. in bona voluntate
[013] sua et sponte dedit ipsi D. terram illam vel quid tale ut idem D. dicit, vel
[014] si hoc fecit coactus et per metum sicut38 idem C. dicit. Et si hoc fecit
[015] f.397] coactus et per metum,39 tunc diligenter inquiras qualem metum et
[016] qualem coactionem idem talis ad hoc adhibuit, et inquisitionem etcetera.
[017] Item aliter: ad recognoscendum etcetera si A. pater B. dedit C. tantam
[018] terram cum pertinentiis in tali villa et eum inde in seisinam posuit, et ita
[019] quod per donum illud fuit inde in seisina in vita ipsius A. per tantum
[020] tempus. Et si idem C. postea dimisit terram illam prædicto A. patri ipsius
[021] B. ad firmam vel ad vitam, vel si idem A. semper fuit inde in seisina et
[022] obiit inde seisitus ut de feodo, absque aliqua1 seisina quam idem C. inde
[023] haberet in vita ipsius A., vel non, quia tam prædictus B. quam prædictus
[024] C. inter quos contentio est de prædicta terra posuerunt se inde in inquisitionem
[025] illam. Et notandum quod huiusmodi inquisitiones locum habent
[026] generaliter et ubique ubi contentio habita est de cartis et donationibus
[027] factis per cartas.

Si res una data fuerit duobus, tunc inquiratur de prioritate.


[029] SI quis autem unicam rem dederit duobus et contentio habeatur de prioritate,
[030] quis eorum primam habuit2 seisinam, vel si quis advocationem
[031] dederit alicui, et3 post donationem illam dicat donator se præsentasse ad
[032] ecclesiam illam et donatarius quod non, tunc fiat inquisitio tam de prioritate
[033] doni quam de præsentatione per hoc breve.

Si advocatio data fuerit duobus.


[035] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram iustitiariis
[036] nostris etcetera, tali loco tali die, sedecim tam milites quam alios
[037] liberos et legales homines de visneto tali, per quos rei veritas etcetera, et



Notes

30. sic, MSS. gen.; om., LA.

31. numquam, OB, MB, Y, MG, CE, CM, OC (corr.), MA (nuncquam).

32. amiserit, V, CE, CM; amisit, MA.

33. dum aut, V, OC, CE, CM.

34. A., MA, MG.

36. quod si, V, Y.

35-37. Om., OC, MG, CE.

38-39. Om., OB, MA, MB.

1. alia, MSS. var.

2. habuerit, V, OB, MA, MB.

3. Om., V, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College