[001] salutem. Summone per bonos summonitores A., B., C., testes nominatos [002] etcetera ut supra, et præterea octo tam milites quam alios etcetera ut [003] supra, quod sint tali die etcetera ad recognoscendum supra sacramentum [004] suum simul cum D., E., F., aliis testibus nominatis in eadem carta, et [005] simul cum octo19 vel20 duodecim liberis et legalibus hominibus de alio tali [006] comitatu, et sic de aliis21 comitatibus si testes et milites sint evocandi, ad [007] recognoscendum super sacramentum suum etcetera ut supra.
Si carta bona sit in se et recognita pro bona, sed tamen donator non fuit compos sui nec sanæ mentis quando fecit donum illud.
[009] ITEM eodem modo si carta recognita fuerit, scilicet scriptura et signum, [010] sed contra cartam excipiatur quod valere non debeat quia facta fuit dum [011] donator fuit impotens sui et non sanæ mentis, vel22 postquam memoriam [012] amisit in infirmitate qua obiit, vel dum23 donator fuit infra ætatem [013] constitutus, vel dum fuit in vinculis detentus donator fuit24 carta illa per [014] vim et metum extorta, et ubi25 ipse donator26 reclamavit cum potuit. Item [015] si per dolum, ut si videlicet donatarius fecit sibi cartam de feoffamento [016] ubi fecisse debuit cirographum de termino.
Item si carta falso facta, quia quando fieri debuit ad vitam facta fuit in feodo.
[018] ITEM ubi carta fieri debuit ad vitam fecit illam in feodo et huiusmodi. [019] Dum tamen nihil sit quod imputari possit imperitiæ suæ vel negligentiæ, [020] ut si27 sigillum suum senescallo suo traderet vel uxori quod cautius debuit [021] custodiri, cum uxor et sigillum ad paria iudicentur, et huiusmodi secundum [022] varietatem recordorum. Et quo casu oportebit ipsum qui cartam profert, [023] docere contrarium et probare scilicet quod donator fuit compos sui et [024] bonæ memoriæ, plenæ ætatis et huiusmodi. Et exempli causa fiat inquisitio [025] in singulis casibus in hac forma.
Inquisitio si fuit sanaæ mentis.
[027] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. et B. testes [028] nominatos etcetera, et præterea octo tam milites etcetera ut supra, ad [029] recognoscendum super sacramentum suum si prædictus C. in ligia potestate [030] sua, et dum fuit compos sui et bonæ memoriæ vel sanæ mentis, dedit [031] prædicto B.28 tantam terram cum pertinentiis in tali villa, vel advocationem [032] talis ecclesiæ vel aliud quid tale, et cartam suam ei inde fecit [033] vel non. Et unde E. filius et heres prædicti C. versus quem prædictus D.29 [034] in curia nostra etcetera clamat prædictam terram, vel prædictam advocationem [035] vel aliud quid tale, dicit quod prædictus talis pater suus vel alius