Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 235  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vocaverit in Hibernia, et qui4 nihil habuerit5 in6 Anglia7 per quod distringi
[002] possit, tunc fiat breve eodem modo quo supra, et quod contineat totum
[003] recordum cum utraque warantia, et sic in infinitum. Et vice versa fiat de
[004] Hibernia in Anglia, nisi sit qui dicat quod immediate distringi debeat
[005] warantus quod veniet8 in Angliam ad warantizandum cum suis dilationibus.
[006] Sed si sit aliqua libertas ubi non currat breve regis, mandetur eodem
[007] modo domino libertatis ut prædictum est, vel distringatur quod faciat
[008] eum venire ad warantizandum per terras suas, infra libertatem vel extra
[009] non refert, quia rex qui libertatem dat potestatem regiam servituti non
[010] suppoint, quamvis illam de gratia in parte restringat.9

Si warantus contenderit de warantia et carta producatur calumniata, et petens se ponat super patriam et testes nominatos in carta.


[012] ITEM cum ille qui ad warantum vocatus est contendere velit de warantia,
[013] et ille qui vocavit cartam proferat pro10 se in iudicio, et contra quam11
[014] exceptum fuerit quod minus sufficiens sit vel falsa, oportebit eum qui
[015] cartam profert docere illam12 esse sufficientem et veram. Ut si scripturæ
[016] et signo contradicatur et defendatur donum illud, et ille qui cartam profert
[017] dicat donum esse rite factum et cartam esse validam, et inde se ponat
[018] super testes in carta nominatos et super patriam: tunc13 fiat inde inquisitio
[019] et14 per tale breve. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores
[020] A., B., C., testes nominatos in carta quam D. in curia nostra
[021] coram iustitiariis nostris etcetera, profert sub nomine E. de tanta terra
[022] cum pertinentiis in tali villa, et præterea octo tam milites quam alios
[023] liberos, legales et discretos homines de visneto tali, quod sint coram
[024] iustitiariis nostris tali loco, tali die, ad recognoscendum super sacramentum
[025] suum si prædictus E. terram illam dedit prædicto D., et cartam suam ei
[026] inde fecit et homagium suum inde cepit et ipsum D. inde in seisinam
[027] posuit sicut idem D. dicit, vel non, quia tam prædictus D. quam ipse E.
[028] posuerunt15 se inde in iuratam illam: et ita se inde16 interim certificent
[029] quod præfatos iustitiarios nostros ad præfatum terminum plenius inde
[030] certificare possint. Et habeas ibi nomina militum et hoc breve. Teste17
[031] etcetera.18

Summoneantur testes. Sed quid si manentes sint in diversis comitatibus?


[033] f.396b] SI vero testes fuerint in diversis comitatibus manentes, tunc
[034] fiat breve interlaqueatum singulis vicecomitibus in hac forma, ita quod
[035] milites assumantur de comitatu illo ubi terra sita est. Rex vicecomiti



Notes

4. cum, Y, OB, MA, MB; quod, MG; om., CM.

5. habuit, MSS. var.; fuerit, LA.

6-7. Om., OB, MA, MB, MG.

8. veniat, OB, MA, MB, CM, Y.

9. distringat, OB, MA, MB, OA (dest-); restringit, Y.

10. per, MA, CM.

11. quem, V, MC, LA, OC, CE.

12. Om., OB, MA, MB.

13. et tunc, V, OC, CE.

14. Om., OA, MC, LA, OC, CE, Y.

15. posuit, OB, OC, CE; posuerint, CM.

16. Om., MC, LA.

17-18. Om., OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College