Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 234  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] remanebit. Debet etiam illos producere sine auxilio curiæ quos habuerit26
[002] sub potestate sua, quamvis infra regnum manentes27 sint et sub regis
[003] coertione, sicut uxorem propriam et liberos proprios et alios quibus poterit
[004] imperare. Esto etiam quod tenens implacitatus in Anglia warantum
[005] vocaverit qui manens sit in Hibernia vel in Wallia, sub potestate regis
[006] et ubi sua brevia currunt, et hoc per auxilium curiæ. Videtur quod ei dari
[007] debet auxilium, et placitum principale in suspenso remanere28 et sine
[008] die quousque in Hibernia discussum fuerit de placito29 warantiæ,20 et
[009] quod tenens sequatur placitum de warantia30 vel quod per defaltam
[010] amittat. Et fiat breve domini regis iustitiariis suis Hibernia33 in hac forma.

Si implacitatus in Anglia warantum vocaverit qui manet in Hibernia.


[012] REX dilecto et fideli suo tali iustitiario Hiberniæ salutem. Sciatis34 quod
[013] cum A. in curia nostra coram iustitiariis apud Westmonasterium peteret
[014] versus B. tantam terram etcetera ut ius suum, idem B. venit in eadem curia
[015] coram35 etcetera, et dixit quod terram illam tenuit de dono C., vel alicuius
[016] antecessoris ipsius C. cuius heres ipse C. est, per cartam suam quam ibi
[017] ostendit, et vocavit36 inde ad warantum prædictum C. versus eundem A.
[018] per auxilium eiusdem curiæ nostræ. Et quia idem C. manens est in Hibernia
[019] sub potestate nostra et nullam terram habeat37 in Anglia ubi summoneri
[020] possit38 et distringi, vobis mandamus quod summoneri faciatis prædictum
[021] C. certis die et loco secundum quod videritis expedire, ad warantizandum
[022] prædicto B. prædictam terram vel ad ostendendum quare warantizare non
[023] debeat, et recordum illius loquelæ de prædicta warantia, secundum quod
[024] coram vobis deducta fuerit, nobis sine dilatione scire39 faciatis per litteras
[025] vestras sigillatas. Et remittatis nobis breve istud simul cum recordo. Et
[026] si prædictus C. warantizare debeat, detis40 ei diem coram nobis ad audiendum
[027] recordum et iudicium suum de prædicta warantia, et ad respondendum
[028] eidem A. in placito principali. Teste etcetera.

Si warantus non venerit nec tenentem suum defenderit.


[030] f.396] ET quo casu si C. in Angliam non1 venerit2 nec tenentem suum
[031] defenderit versus A., A. recuperabit terram petitam versus B. et B. de
[032] terra ipsius C. in Hibernia habebit ad valentiam. Sed cum3 C. venerit in
[033] Angliam et defenderit B. versus A., B. tenebit in pace et C. quietus erit de
[034] excambio. Sed esto quod cum C. in Anglia warantizaverit forte warantum



Notes

26. habuit MC, LA.

27. Om., OB, MA, MB.

28. manere, V; remaneret, OC, CE; esse, MG; om., CM.

29-30. warantia, OB, MA, MB.

33. in H., V, CM; Hiberniæ, OB, MB, Y.

34. scias, V, OC, CE, CM.

35. nostra, V, MA; om., OA, OB, MB, Y.

36. vocet, OC, CE; vic., MG.

37. habet, V, MA.

38. poterit, OC, MG, CE.

39. habere, OB, MA, MB.

40. deditis, LA; detur, MA; dicas, CM.

1-2. invenerit, OA, OC, MC, LA, CE; venerit, MG.

3. si cum, OA, Y, LA, MC; sicut, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College