Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 228  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui appellatus sit de vita et membris, donec constiterit utrum se defendere
[002] possit vel non de felonia, quia non magis tenetur respondere ad warantiam
[003] pendente accusatione quam teneretur19 ad placitum principale, quia
[004] subsequente condemnatione omnia quæ cum ipso acta essent post feloniam
[005] factam sunt irritanda et revocanda, et etiam generatio sua suscepta
[006] post feloniam exheredanda.20 Et ideo suspenditur warantia donec constiterit
[007] quis ei succedere debeat post delictum.

Item de eo qui debet esse loco heredis ut de eschaeta.


[009] f.393b] ITEM idem erit si warantus obierit pendente placito warantiæ,
[010] donec constiterit ad quem terra sua debeat reverti si obierit sine herede,
[011] cum talis esse debeat loco heredis de donationibus factis ante feloniam.
[012] Et si talis forte suspensus fuerit pendente warantia vel utlagatus, tunc
[013] eodem modo reincipiatur loquela ut in eodem statu in quo fuit quando
[014] tenens primo warantum vocavit, cum constiterit cuius21 eschaeta esse
[015] debeat hereditas talis. Ut de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu
[016] Warrewickiæ, de quodam Willelmo filio Roberti.

Item refert utrum warantus qui obiit tenuit in feodo vel ad vitam.


[018] VIDENDUM est etiam utrum warantus qui obiit tenuit in feodo vel ad vitam
[019] tantum, sicut nomine dotis vel alio modo ut22 liberum tenementum23
[020] quod post mortem waranti reversurum est ad dominum proprietatis. Si
[021] autem in feodo fiat ut supra dictum est. Si autem ad vitam et dominus
[022] proprietatis implacitaverit, tunc non cadit breve neque loquela principalis,
[023] sed tantum placitum de warantia quod in personis heredum reincipere
[024] non potest: et procedat placitum principale ac si tenens ab initio warantum
[025] non vocasset.

Item poterit quis intrare gratis ad warantiam etsi non vocetur, ad proprii iuris tuitionem.


[027] POTERIT etiam quis24 intrare in warantiam etsi non vocetur ad warantum,
[028] ad proprii iuris tuitionem, ut si quis tenuerit ad vitam suam sicut mulier
[029] nomine dotis, vel alio modo vel25 ad terminum, terram aliquam quæ post
[030] vitam vel terminum reversura esset ad dominum proprietatis, se26 in
[031] fraudem et exheredationem eius permiserit implacitari ab aliquo, et cum
[032] posset dominum proprietatis inde vocare ad warantum ad defensionem
[033] suam hoc omiserit, bene poterit ille dominus proprietatis cum sibi viderit
[034] exinde periculum iminere,27 per se etsi non vocetur intrare in warantiam ad
[035] proprii iuris defensionem, cum melius et utilius sit in tempore occurrere
[036] quam post causam vulneratam remedium quærere, et sic malitiis hominum



Notes

19. tenetur, V, MG.

20. exheredata, OC, CE; exhibenda, CM.

21. sic, Y, OB, MA, MB; huiusmodi, OC, MG, CE, MC; huius, OA; hus., LA; quod, CM.

22. sicut, V, OB, MA, MB.

23. t. suum, OB, MA, MB.

24. Om., OB, MA, MB.

25. ut, OC, MG, CE.

26. si se, V.

27. sic, MSS.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College