Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 227  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad warantizandum in statu quo pater fuit, et si fuerit infra ætatem expectetur2
[002] ætas.

Remanebit3 totum placitum propter minorem ætatem unius waranti et postea resummoneatur.


[004] SI autem plures sint ibi waranti vocati qui sunt quasi unus heres de
[005] feoffamento antecessorum suorum, quorum4 unus fuerit infra ætatem,
[006] propter ætatem suam remanebit placitum warantiæ usque ad ætatem ac
[007] si omnes essent infra ætatem, cum distinctione supra dicta. Si autem
[008] unus vel plures moriantur et heredes habuerint de corpore suo qui sint5
[009] infra ætatem vel plenæ ætatis, tunc summoneantur heredes in forma
[010] supra dicta et fiat ut supra. Si autem alios non habuerint6 nisi coheredes
[011] quibus descendit ius defunctorum per ius accrescendi, iniquum esset et
[012] onerosum si pro parte illa quæ eis de7 novo8 accreverit, essent omnes
[013] summonendi de novo, non allocatis essoniis et dilationibus suis præhabitis,
[014] cum lites et dilationes potius restringendæ sint9 quam laxandæ.
[015] Igitur non10 erit11 de novo summonitio reincipienda, sed teneat processus
[016] secundum quod inceptus est. <Item12 si plures waranti vocentur qui sunt
[017] quasi unus heres, tunc refert utrum partitio facta sit inter eos vel non.
[018] Si autem non, omnes simul nominandi sunt et vocandi quasi unum corpus
[019] et nullus sine alio respondebit. Si autem partita fuerit, tunc refert utrum
[020] feoffamentum de quo unus vocatus est ad warantum factum sit a participe
[021] post partitionem vel ante a communi antecessore omnium. Si autem
[022] tantum a participe sine aliis, ipse solus vocetur et respondeat de facto
[023] proprio. Si autem a communi antecessore, tunc omnes vocentur, nec
[024] expedit tantum unum nominare sed omnes, licet unus posset respondere
[025] quod sine participibus ad warantum non teneretur respondere, ut13 alii14
[026] summonerentur ad warantizandum cum eo.15>

Item suspenditur warantia propter dubium eventum, propter16 partum qui in utero est.


[028] SUSPENDITUR etiam17 warantia propter dubium eventum de waranto, ut
[029] si duo se gerant pro herede, de quibus ante iudicium constare non possit
[030] quis eorum sit heres legitimus. Item si mulier habens in utero partum, de
[031] quo constare non possit utrum nascatur vivus vel mortuus, vel cum
[032] nascatur, utrum sit homo vel declinet ad monstrum.

Item si warantus vocatus appellatus fuerit de vita et membris.


[034] ITEM remanet warantia in suspenso si quis vocatus fuerit ad warantum18



Notes

2. expectet, OA, OC, MG, CE.

3. Siplures waranti vocentur qui sunt quasi unus heres r., MSS. var.

4. Om., OA; et, OB, MA, MB, Y.

5. sunt, V, MB, CM.

6. habuerit, OB, MA, MB, MG.

7-8. Om., OB, MA, MB.

9. sunt, V, CM, MG.

10-11. Om., OB, MA, MB.

12-15. sic, V, LA, MC, MG; om., MSS. gen.

13-14. nisi, V; antequam a., MG.

15. ea, MC, LA.

16. scilicet propter, OC, MG, CE.

17. autem, OC, MG, CE, MC, LA.

18. warantiam, V, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College