[001] obviare. Quia cum mulier vel alius qui tenet ad vitam sine waranto suo [002] placitare vel respondere non possit, statim cum implacitata fuerit de [003] aliquo pertinente ad dotem suam quod in corpore vel in iure consistat, [004] vocare debet warantum suum. Ut de termino Sancti Hillarii et Paschæ [005] anno regis Henrici quarto circa finem. Et si hoc in fraudem omiserit28 [006] vel forte defaltam facere voluerit, ille cuius interest in warantiam intret [007] etiam29 non vocatus. Si autem cum warantus vocatus fuerit defaltam [008] fecerit, petens recuperabit rem petitam et tenens excambium. Si autem [009] tenens et warantus non, tunc amittit tenens et excambium non habebit.
Cum warantus de warantia se defendere non possit vel cum gratis vel per iudicium, tunc reincipiet petens principale placitum versus warantum sicut fecit versus tenentem, et eodem modo proponat intentionem suam.
[011] CUM autem warantus de warantia se defendere non possit quin per iudicium [012] warantizet, vel si gratis hoc fecerit, tunc reincipiet petens placitum [013] suum principale versus ipsum qui warantizavit, et proponat eodem modo [014] f.394] intentionem suam versus ipsum warantum sicut proposuit versus [015] ipsum principalem tenentem, et dicat sic, quod iniuste intrat in warantiam [016] quia terra vel res de qua agitur est ius suum, quia1 talis antecessor suus [017] inde seisitus fuit ut de feodo et iure, et sic per omnia sicut versus ipsum [018] principalem tenentem, et sic incipit esse placitum inter petentem et [019] warantum, et sic tenens et alii waranti medii quibus warantizatum est [020] remaneant in pace donec constiterit quid actum sit inter petentem [021] et warantum. Et quo casu bene poterit warantus warantum ulterius [022] vocare si warantum habuerit, unum vel plures, simul vel2 successive: [023] et quo casu si warantus summoneri debeat, nulla fiat mentio in summonitione [024] de tenente nec de warantis mediis quibus warantizatum est, [025] sed dicatur:
Si autem ille qui warantizavit ulterius vocet warantum, tunc fiat ei tale breve pro auxilio curiæ.
[027] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit [028] coram iustitiariis etcetera ad warantizandum B., scilicet waranto qui [029] ultimo warantizavit, tantam terram etcetera, quam C. in curia nostra [030] coram iustitiariis etcetera clamat ut ius suum versus ipsum B., et unde [031] idem B. in eadem curia etcetera vocavit ipsum A. ad warantum versus [032] ipsum C. Et qualiter ulterius de warantis sit procedendum si vocati fuerint, [033] satis perpendi poterit ex præmissis.