Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 226  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item si quis duos vel plures vocaverit ad warantum, ut si virum et uxorem.


[002] ITEM esto quod quis duos vel plures vocaverit ad warantum sicut virum et
[003] uxorem. Verbi gratia: A. petit versus B. terram. B. vocat inde ad warantum
[004] C. et D. uxorem eius qui veniunt et warantizant et vocant inde ad
[005] warantum E.: et pendente placito warantiæ inter eos moritur C. vir ipsius
[006] D. Quo casu oportebit quod D. uxor C. de novo vocet ad warantum
[007] ipsum E. et per novum breve, et qui non26 respondebit ad warantiam sine
[008] nova27 summonitione. Ut de termino Paschæ anno regis Henrici sexto
[009] decimo comitatu Lincolniæ, de Ricardo de Elinges. Sed quid si uterque
[010] moriatur tam C. quam D.? Tunc28 summoneantur heredes ipsius D.29
[011] Item esto quod warantus cum vocatus fuerit30 warantizaverit et amiserit,
[012] sed excambium non fecerit in vita sua. Heres ipsius sine alio31 brevi
[013] tenebitur excambium facere. Ut de termino Sanctæ Trinitatis anno regis
[014] Henrici octavo, de Hugone de Baillol.32

Ubi plures vocantur ad warantum successive refert quis prius moriatur, et in persona cuius debeat placitum warantiæ suscitari, et unus ex principalibus personis moriatur.


[016] REFERT tamen utrum primus ex pluribus moriatur ubi plures successive
[017] vocati fuerint ad warantizandum de waranto in warantum, et warantizaverint33
[018] usque ad ultimum, et ille qui ultimo vocatus fuerit ad warantum,
[019] sive warantizaverit sive non et sive ad placitum principale responderit
[020] sive non, dum tamen moriatur ante iudicium in principali, et quo casu
[021] erit placitum warantiæ reincipiendum in persona heredis ex nova summonitione.
[022] Si autem iudicium redditum sit, sine nova summonitione et
[023] novo brevi erit executio iudicii facienda de bonis heredis quoad excambium.
[024] f.393] Si autem ille primus qui warantizavit moriatur vel tenens cui
[025] warantizatum est, vel illi qui sunt medii, pendente placito warantiæ
[026] inter ultimos warantos, et aliquis ipsorum amiserit, fiat excambium
[027] heredibus ipsius ultimi waranti et illud idem tenenti si superstes fuerit.
[028] Si autem non, tunc cadit principalis loquela et erit de novo reincipienda.
[029] De warantis vero qui medii sunt, si moriantur pendente placito warantiæ
[030] inter ultimos warantos, non est multum curandum, quia eorum heredes
[031] non versantur neque in lucro neque in damno quoad excambium, ex
[032] quo ultimo vocatus non respondit1 ad warantiam. Sed heres mortui qui
[033] vocavit et qui aliis warantizaret, si plene ætatis fuerit summoneatur



Notes

26. Om., OB, MA, MB.

27. Om., OB, MA, MB.

28-29. Om., OB, MA, MB.

30. f. et. OB, MA, MB.

31. aliquo, OB, MA, MB.

32. Baylol, Bayllos, Bayllel, MSS. var.

33. warantizaverit, MC, LA.

1. respondet, V; respondebit, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College