Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 225  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] warantia. <Videtur quod teneatur respondere de quibus antecessor
[002] non obiit seisitus ut de feodo, sed15 vice versa non teneatur respondere de
[003] quibus obiit seisitus ut de feodo.> Item cum minor non teneatur de aliquo
[004] respondere de quo pater vel mater vel alius antecessor obiit seisitus ut de
[005] feodo in dominico vel in servitio ante plenam ætatem, præterquam ad
[006] finem factum ut prædictum est, videtur a contrario sensu quod respondere
[007] debeat tam ad16 warantiam17 quam ad principale placitum de omnibus de
[008] quibus non obiit seisitus ut de feodo, nec in servitio nec in dominico,
[009] f.392b] sicut sunt ea de quibus paulo ante dictum est. Et unde sive
[010] placita sint per breve de recto sive assisæ sicut mortis antecessoris et aliæ
[011] huiusmodi, in quibus ostendi possit quod antecessor minoris qui vocatus
[012] est ad warantum non obiit seisitus de re petita ut de feodo, nec in dominico
[013] nec in servitio, ad warantiam respondere tenebitur et post warantiam ad
[014] placitum principale, non obstante minori ætate. Si autem inde seisitus
[015] obiit ut de feodo in dominico vel in servitio aliud erit. Et de hac materia
[016] dicetur plenius infra de exceptionibus, ubi dicitur ad quæ debet18 minor
[017] respondere et ad quæ non.

Suspenditur quandoque per mortem waranti.


[019] SUSPENDITUR etiam quandoque warantia per mortem waranti, ubi scilicet
[020] quis vocatus fuerit ad warantum et obierit antequam warantizaverit vel
[021] postquam warantizaverit quandocumque,19 dum tamen ante iudicium et
[022] loquelam terminatam inter ipsum et principalem petentem.20 Et quo
[023] casu sive heres eius infra ætatem fuerit sive non, non propter hoc cadit
[024] loquela, nec ex toto erit reincipienda per mortem waranti cum semel
[025] warantizaverit et in se susceperit defensionem: et per hoc fit21 quasi
[026] tenens, cum adhuc duret fundamentum, scilicet petens et tenens ut supra
[027] dictum22 est inter quos vertitur contentio, et ideo de novo vocetur heres
[028] eius ad warantum qui obiit. Et quod heres vocari debeat probatur in
[029] rotulo de termino Paschæ anno regis Henrici sexto decimo comitatu
[030] Cantiæ, de Alicia de Bendenges. Ad idem facit quod habetis de termino
[031] Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici octavo in principio rotuli. Et quod
[032] dicitur de herede observari debet in23 successore sicut episcopis, abbatibus
[033] et24 prioribus. Ut de termino Paschæ anno regis Henrici septimo comitatu
[034] Devoniæ, de Willelmo Paynel et abbate de Dunekeswylle.25 Et sic non
[035] peribit lis quamvis pereat instantia litis.



Notes

15. si, MC, LA.

16-17. de warantia, OB, MA, MB, Y.

18. dicitur, OA, LA, MC, MG.

19. vel q., V; quandoque, MG; quocumque, OB.

20. tenentem, MA, CM.

21. sit, MSS. var.; sic, MB.

22. Om., OB, MA, MB, Y.

23. de, V, OB, MB; om., MA.

24. Om., OB, MA, MB, CM.

25. Donkewill, Donekenulle, Dunckefavell., Cunckefavell., Dunekefavill., Dunkefamill., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College