[001] petente videlicet et tenente, moriatur warantus. Si autem aliqua partium [002] vel ambæ partes principales moriantur, sic cadit causa principalis et [003] totum fundamentum et per consequens placitum incidens de warantia. [004] Suspenditur autem warantia ad tempus propter minorem ætatem ipsius [005] waranti in placito proprietatis, ut si pater vel mater vel alius antecessor de [006] aliquo tenemento obiit seisitus ut de feodo, quo casu ille qui minor est, [007] sive unus sive plures, ante plenam ætatem non respondebit, licet petere [008] possit aliquando in causa proprietatis ante plenam ætatem viginti et [009] unius anni, secundum quod tenementum fuerit socagium vel feodum [010] militare. Et cum warantia propter ætatem suspendatur, merito debet esse [011] in suspenso usque ad plenam ætatem placitum principale.
Fallit hoc quandoque propter finem factum vel si antecessor minoris non obiit seisitus ut de feodo, quia minor respondebit ad finem.
[013] FALLIT tamen istud in casibus tum6 propter finem factum in curia domini [014] regis, tum quia antecessor minoris non obiit seisitus ut de feodo de re [015] de qua vocatus est ad warantum in dominico neque in servitio, sed7 forte [016] ad terminum annorum vel ad vitam vel ut de vadio vel nomine custodiæ et [017] huiusmodi. Propter finem factum, quia esto quod A. petat versus B. [018] tantam terram etcetera, et B. vocet inde ad warantum C. qui8 nolit [019] respondere infra ætatem quia antecessor suus obiit inde seisitus ut de [020] feodo: si B. proferat cirographum et finem factum in curia domini regis [021] inter ipsum et prædictum C. vel inter eorum antecessores, tunc quamvis [022] idem C. infra ætatem existat, respondebit ad finem illum quod9 de facili [023] reprobari non poterit et procedetur ad iudicium de warantizatione, licet [024] ad simplicem cartam vel ad homagium et servitium infra ætatem non teneatur [025] respondere. Sed in hoc casu respectum habebit respondendi tam de [026] warantizatione versus B. quam de principali placito versus A. Sed si [027] finis et cirographum intervenerit, ætas ipsius C. non expectabitur versus [028] B. qui ipsum vocavit ad warantum per finem illum, quin10 statim warantizet [029] non expectata ætate sua, quia ad finem factum respondebit quilibet [030] minor etsi non esset nisi unius anni. Et cum C. sic warantizaverit ipsi B. [031] expectabitur ætas sua versus ipsum A. qui petit de placito principali, [032] et sic videtur prima facie quod in uno11 eodem placito expectatur12 ætas [033] et non expectatur,13 quod quidem14 verum est, sed tamen secundum [034] diversos respectus, cum hic sint duo placita, unum videlicet principale [035] quod est inter ipsum A. et B., et aliud incidens quod est inter B. et C. de