Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 221  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item propter variationem si tenens semel cognoverit quod non tenuit tenementum nisi ad vitam vel ad voluntatem domini qui vocatur ad warantum.


[002] ITEM nec ad excambium tenetur nec ad warantiam quis propter variationem,
[003] ut si aliquis40 semel41 cognoverit quod terram non tenuerit nisi
[004] ad voluntatem talis domini sui, et42 postea dicat quod in feodo, cadit ab
[005] intentione sua propter variationem. Ut de termino Sancti Hillarii anno
[006] regis Henrici octavo. Et eodem modo non admittitur43 variatio, ut si quis
[007] fuerit requisitus in placito de proparte an teneat pro herede, et confiteatur
[008] quod sic et postea dicat quod inde feoffatus sit et warantum vocaverit,
[009] non audietur propter variationem, cum ista variatio sit contra breve et
[010] contra intentionem petentis cui primo44 consensit. Sed si primo confiteretur45
[011] quod teneret sicut feoffatus et non heres et sic contra46 breve,
[012] et postea variaret et confiteretur se esse heredem, talis variatio admittenda
[013] esset quia non in præiudicium petentis: prima autem non quia in præiudicium.

Item non tenetur ad warantiam nec ad excambium de feoffamento et incumbratione tenentis sui, vel de iniuria et iniusta detentione.


[015] ITEM non tenetur quis47 ad warantiam48 de iniuria et iniusta detentione
[016] tenentis sui versus feoffatum a suo tenente. Ut si A. feoffaverit B. de
[017] f.391] aliquo tenemento et idem B. de eodem feoffaverit C., et C. relictis
[018] heredibus infra ætatem existentibus decedat, et B. ratione custodiæ
[019] ceperit tenementum illud in manum suam, et cum heres ad ætatem
[020] pervenerit tulerit assisam super ipsum B., et B. inde ad warantum vocaverit
[021] ipsum A., idem1 A. ad warantiam non tenebitur de iniuria et iniusta
[022] detentione tenentis sui, quia ex hoc sequeretur quod si ipse heres recuperaret
[023] tenementum suum quod2 idem A. teneretur B. ad excambium, quod
[024] esset iniquum. Et de hac materia inveniri poterit in rotulo de termino
[025] Sancti Hillarii anno regis Henrici quarto decimo, assisa mortis antecessoris,
[026] si Galfridus pater Gilberti, et quam terram prior de Colum tenuit
[027] et qui vocavit inde ad warantum quendam Warinum de Monte Caniso
[028] versus prædictum Gilbertum, et ubi3 idem Warinus venit et cognovit
[029] quod domus illius prioris de Colum feoffata fuit per antecessores suos de
[030] tenemento unde assisa arramiata fuit, sed prædecessores ipsius prioris
[031] feoffaverunt prædictum Galfridum de cuius morte assisa arramiata fuit:
[032] et unde ibi consideratum fuit quod Warinus non tenebatur ad warantiam



Notes

40. quis, V, OB, MA, MB.

41. Om., OB, MA, MB.

42. et si, V, OC, CE.

43. amittitur, OC, MG, CE.

44. prius, OC, MG, CE.

45. confiteatur, MB, OC, MG, CE, Y.

46. supra, OC, MG, CE.

47. Om., OB, MA, MB, Y.

48. warantum, OC, MG, CE.

1. item, OC, MG, CE.

2. et quod, OB, MA, MB.

3. unde, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College