Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 222  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] propter incumbramentum4 prædecessoris5 ipsius prioris. Et sic videtur
[002] quod sive feoffatus medius fuerit6 detentor iniustus, sive alios inde
[003] feoffaverit et sic tenementum incumbraverit,7 sive ipse implacitatus
[004] fuerit per assisam, sive vocatus ad warantum a tenente suo et facto
[005] proprio, quod feoffator suus non tenebitur ad warantiam, licet teneatur
[006] contra extraneas personas de8 waranto in warantum usque ad plures,
[007] contra extraneas personas9 quæ ius habuerunt10 in re data ante feoffamentum
[008] suum, quod primum fuit et principale. Et in quo casu tenet
[009] warantizatio ab ultimo feoffato usque ad primum feoffatorem, et quilibet
[010] tenetur suo feoffato warantizare per ordinem cum feoffati fuerint sibi et
[011] heredibus suis. Cum11 autem sic, sibi et heredibus suis12 vel13 cui dare vel
[012] assignare voluerint,14 tunc habebit assignatus vel donatarius electionem
[013] utrum velit vocare ad warantum suum feoffatorem, vel15 feoffatorem16
[014] sui feoffatoris propter modum primæ donationis immediate. Et sic considerare
[015] oportet utrum quis feoffatus fuerit sic vel sic. Item esto quod
[016] A. primo feoffaverit B. et B. relicto herede infra ætatem moriatur, et
[017] cum A. ceperit in manum suam hereditatem ratione custodiæ, feoffaverit
[018] C. qui inde seisitus moriatur relicto herede infra ætatem, et A. eodem
[019] modo ceperit terram in manum suam ratione custodiæ, et cum uterque
[020] heredum assisam mortis antecessoris proferat super ipsum A., idem A.
[021] de incumbramento17 suo warantum vocare non poterit, propter factum et
[022] proprium incumbramentum suum, sed assisa ultimi feoffati procedet
[023] primo super ipsum A.: et18 cum recuperaverit, tunc cadit assisa primi
[024] feoffati impetrata super ipsum A.19 et reincipiet super20 ultimum feoffatum,
[025] ut ipse ad warantum vocet ipsum A., et cum heres primi feoffati
[026] recuperaverit versus A., habeat heres ultimi feoffati ad valentiam de
[027] terra waranti. Et quod dicitur de uno feoffato erit observandum in
[028] pluribus feoffatis et eorum heredibus in infinitum. Ut si A. feoffaverit B.,
[029] B. C., C. D., D. E., et sic in infinitum. Si aliquis capitalium dominorum
[030] usque ad primum feoffatorem iuste, sicut ex causa donationis vel nomine
[031] custodiæ vel aliqua alia iusta de causa, vel iniuste, sicut per intrusionem
[032] f.391b] vel disseisinam, sive tenementum tenuerit in manu21 sua22 et
[033] inde implacitatus fuerit, sive alios feoffaverit a latere unum vel plures, et
[034] ipse alios unum vel plures, simul vel successive, et ipse talis vocetur ad



Notes

4. incumberamentum, MSS. var.

5. sic, MA; antecessoris, MSS. gen.

6. fuit, MG, LA, CM.

7. incumb(e)ravit, OC, MG, CE.

8-9. Om., OB, MA, MB, CM.

10. habuerint, OB, MB; habuerit, MA, OC, CE, CM; fuerit, MG.

13. et, OB, MA, MB.

11-12. Om., MA, CM.

14. voluerit, OC, MG, CE, CM.

15-16. Om., OB, MA, MB.

17. (et alibi) incumberamento, MSS. var.

18-19. Om., OB, MA, MB.

20. s. ipsum, OB, MA, MB.

21-22. manum suam, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College