Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 220  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sit24 alius heres apparens, ut si dicatur: Capio homagium vestrum salvo25
[002] iure cuiuslibet. Vel sic: Capio homagium vestrum26 de iure vestro, cum
[003] quasdam terras de pluribus terris teneat de quibus alii ius habent et
[004] quas ipse warantizare non debeat. <Si autem nullum sciat esse heredem
[005] vel dubitet an sit aliquis heres quia bastardus forte, si se gerat dominus
[006] pro herede et terram petat versus tenentem sicut eschaetam suam, et per
[007] consequens nullum esse heredem, et sic homagium ceperit, licet dicat
[008] salvo iure cuiuslibet, warantizare tenetur ex quo sic implacitando recognoverit
[009] nullum esse heredem.

Item si non tenuit nisi ad vitam vel si certi homines excepti sunt.


[011] ITEM non tenetur heres alicuius27 ad warantiam alicui qui cognovit in curia
[012] quod non tenuit tenementum de quo vocat warantum, nisi ad vitam
[013] antecessoris eius quem nunc vocat ad warantum. Item non tenetur ad
[014] warantiam quis per modum donationis contra certas personas in donatione
[015] exceptas, ut si dicatur: Ego et heredes mei warantizabimus contra
[016] omnes gentes præterquam contra talem et28 talem.29 Ut de itinere abbatis de
[017] Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Warrewickiæ, assisa mortis
[018] antecessoris, si Willelmus Trusel.30

Item si modum31 in donatione contentum32 quod donator non teneatur ad warantiam.


[020] ITEM non tenetur quis ad warantiam, quamvis homagium intervenerit,
[021] per modum donationis ex consensu donatarii, ut si quis donationem
[022] fecerit alicui pro homagio et servitio, et33 dicatur in carta pro se et heredibus
[023] suis, quod si donatarium contingat implacitari quod nec ipse nec
[024] heredes sui ad excambium teneantur neque ad warantiam: sicut de
[025] Willelmo Bruere34 in multis cartis suis. Et sic vincit conventio legem,
[026] sicut in multis aliis locis. Sed quid si cum donatarius implacitatus fuerit
[027] propter homagium quod probari poterit, feoffatorem suum vocaverit ad
[028] warantum, et cum ipse feoffator exceperit quod ad warantiam non teneatur
[029] per modum donationis, donatarius noluerit35 cartam exhibere cum faciat
[030] contra ipsum? Quæritur an ad hoc compelli possit.36 Et si compellatur,
[031] respondeat quod cartam non habuerit, et si habuerit,37 quod38 illam casu
[032] amisit. Sic videtur quod deficiat probatio licet ius non deficiat, nisi sit
[033] qui dicat hoc per patriam esse39 dirimendum. Consulte igitur faceret
[034] donator si per scriptum aliquod de tali conventione in initio donationis
[035] sibi cautius prospiceret.



Notes

24. Om., OB, MA, MB.

25-26. Om., MSS. var.

27. Om., OB, MA, MB.

28-29. Om., OB, MA, MB.

30. Trussel(l), Trushel, Rosel, Crassel., MSS. var.

31. modus, V; sic, MSS.

32. contentus, V; sic, MSS.

33. Om., OB, MA, MB.

34. de Bruere, V, MB, CM.

35. voluerit, MSS. var.

36. possunt, OC, MG, CE.

37. habuit, MC, OC, CE.

38. Om., OA, LA, MC, OC, CE; quia, MG.

39. Om., Y, OB, MA, MB; esset, CE, OC; est, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College