Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 219  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] guerram, de loquelis quæ remanserunt ad9 iudicium, si Willelmus de Greynville.

Quod non est heres nec suus feoffatus.


[003] EXCIPERE etiam poterit vocatus ad warantum contra tenentem qui vocavit,
[004] quod ipse tenens non est suus feoffatus neque eius heres quem feoffavit,
[005] et cum carta de donatione mentionem non faciat nisi tantum de
[006] suo10 feoffato et eius11 heredibus, et unde si suus12 feoffatus vel eius heres
[007] alios feoffaverint,13 ipse talibus immediate warantizare non tenetur cum
[008] carta de talibus non faciat mentionem. Ut de termino Paschæ anno regis
[009] Henrici nono comitatu Middelsexiæ, de quadam Iuliana quæ petiit dotem
[010] versus quendam Henricum qui vocavit inde ad warantum quendam Willelmum
[011] filium Herewardi, et qui respondit quod warantizare non debuit
[012] quia nec ipse nec pater suus eundem14 Henricum feoffaverunt, sed cognovit
[013] quod pater suus15 feoffavit quendam Thomam et ipse Thomas feoffavit
[014] ipsum Henricum. Et desicut ipse Henricus non fuit heres ipsius
[015] Thomæ quamvis ab eo feoffatus, nec ipse Willelmus fuit in seisina de homagio
[016] et servitio ipsius16 Henrici, nec ipse Henricus cartam habuit de ipso
[017] Willelmo nec aliud per quod ei warantizare deberet, ideo consideratum
[018] fuit quod Willelmus quietus de warantia.

Item non tenetur aliis heredibus warantizare quam illis qui sunt in carta comprehensi secundum modum donationis.


[020] ITEM ad warantiam non tenetur quis aliis heredibus quam in carta comprehensi
[021] sunt per modum donationis, ut si cui facta fuerit donatio, scilicet
[022] sibi et heredibus suis quos de carne sua et uxore desponsata sibi procreatos
[023] habuerit,17 vel de certa uxore tali.

Item ubi quis remisit et quietum clamavit.


[025] ITEM non tenetur quis ad warantiam ratione alicuius quietæ clamantiæ,
[026] ut si quis terram petat versus aliquem ut ius suum et postea illud remiserit
[027] et quietum clamaverit, ex hoc autem vocare18 non poterit ad
[028] warantum19 ab eo20 cui21 ius fuerit remissum. Ut de itinere abbatis de
[029] f.390b] Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Gloucestriæ anno
[030] regis Henrici quinto, de Radulfo de Chandos.

Item si salvo iure.


[032] ITEM non tenetur ad warantiam quis ratione homagii quod ab aliquo
[033] ceperit salvo iure cuiuslibet, ut si dubitetur an alius22 sit heres, nec23



Notes

9. In, OC, MG, CE.

10. uno, OC, MG, CE.

11. huiusmodi, OC, MG, CE.

12. unus, OC, MG, CE.

13. feoffaverit, V, OB, MA, CM, Y.

14-15. Om., OB, MA, MB.

16. suo, OB, MA, MB.

17. habuit, MC, LA; habuerint, OC, MG, CE; haberet, V.

18. sic, MSS. gen.; vocari, OC, CE.

19. w. illum, V; warantiam, OC, MG, CE.

20-21. quo, V; eo qui, OA; eo cuius, OC, MG, CE.

22. filius, OB, MA, MB.

23. vel, MA, MB; ut, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College