Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 218  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Item quod si35 carta sufficiens sit et bona, excipi poterit contra illam quod
[002] valere non debeat quia confecta36 fuit dum donator non fuit compos sui nec
[003] bonæ memoriæ, quod quidem probari poterit per testes in carta nominatos
[004] et per patriam. Et qualiter hoc probari debeat, dicetur infra plenius
[005] in titulo de warantia cartæ.

In quibus casibus non tenetur warantizare.


[007] ITEM excipere poterit warantus contra tenentem qui vocavit quod licet
[008] carta de feoffamento sufficiens sit in se, tamen donum illud est insufficiens,
[009] quia donatarius qui cartam profert vel eius antecessor cui donum fieri
[010] debuit numquam seisinam habuit de terra data in vita donatoris, nisi
[011] f.390] post mortem eius per intrusionem, et propter quod ille qui vocatus
[012] est ad warantum intendit illam petere in dominico de seisina antecessoris
[013] sui, qui inde obiit seisitus ut de feodo.

Exceptio quod donator numquam fuit in seisina.


[015] ITEM excipere poterit quod antecessor qui donum fecisse debuit numquam
[016] in seisina fuit de tali terra quod donationem facere potuit.1 Poterit quidem
[017] carta sufficiens esse quæ non est nisi vestimentum donationis, et
[018] donum illud insufficiens pro defectu seisinæ, et e converso donum sufficiens
[019] et2 carta vitiosa, et aliquando utrumque vitiosum et insufficiens
[020] et sic utrumque nullum. Et unde si carta de donatione proferatur, oportet
[021] quod warantus utrumque defendat, scilicet cartam et donum, et ex hoc
[022] habet tenens necesse probare utrumque propter copulativam interiectam.3
[023] Et unde si in4 probatione unius defecerit, perinde5 haberi debet ac si in
[024] probatione utriusque defecerit. Non enim sufficit probare cartam sufficientem
[025] si donum fuerit insufficiens. Item quicumque donum cognoverit
[026] warantizare tenetur, quamvis ostendere possit cartam esse vitiosam vel
[027] falsam, quia donum valere potest etiam si carta non intervenerit. Ut de
[028] itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Bukinghamiæ de Alicia de
[029] Rupella. Item etsi6 donatio ab initio invalida fuerit propter non seisinam,
[030] poterit postmodum convalescere ex facto heredis, ut si cum donatarius
[031] quocumque modo in seisina fuerit, cum7 ius ad heredem descenderit,8
[032] recognoscat heres cartam patris sui et donum et homagium donatarii
[033] ceperit, vel donum patris confirmaverit, terram illam petere non poterit
[034] in dominico sed illam warantizare tenetur contra alios. Ut de itinere
[035] Martini de Pateshilla et sociorum suorum in diversis comitatibus post



Notes

35. Om., OC, MG, CE.

36. facta, OC, MG, CE; confacta, OA.

1. poterit, OA, OB, MA,MB, Y.

2. in,MC, LA.

3. coniunctionem, Y, OB, MA, MB; coniunctionem et interiectam, V.

4. Om., OC, CE, CM.

5. proinde, OA, OB, OC, MG, CE.

6. si, OB, MA, MB, OC, MG, CE.

7. cuius, OC, CE; om., MG.

8. descenderit, V; descendere, MG, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College