Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 217  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suam. Non est enim ei tempus indulgendum nisi ex causa, ut si instrumenta
[002] ita deposita fuerint quod inde copiam habere non possit ante tempus, et
[003] quo casu dabitur ei dilatio legitima ad probandum20 instrumenta. Si
[004] autem dicat quod instrumenta habuit21 sed casu deperdita sunt, nihil
[005] aliud video nisi quod probet casum. Cum autem tenens instrumenta
[006] exhibuerit et rationem ostenderit quare vocatus ad warantizandum
[007] warantizare debeat,22 secundum quod superius dictum est in parte,
[008] respondeat vocatus et doceat quare warantizare non debeat.

Si rex vocetur ad warantum de dono antecessoris, quis sit antecessor regis videndum.


[010] IMPRIMIS si ipse rex vocetur ad warantum, secundum suum modum et de23
[011] puro24 feoffamento antecessorum suorum, videndum erit qui sint25 antecessores
[012] sui. Non enim warantizare tenetur donationem et feoffamenta
[013] regum qui regnaverunt ante conquestum. Ipse enim rex non est eorum
[014] heres et perinde ad warantiam non26 tenetur, nisi de facto suo si se ad
[015] warantiam27 obligaverit per confirmationem. Si autem de28 puro29 feoffamento
[016] suo vel antecessorum suorum warantizare tenetur, nisi condicio
[017] vel modus aliud inducat. Sed semper erit sua voluntas expectanda, cum
[018] non possit ei necessitas imponi. Si autem de30 puro31 feoffamento antecessorum
[019] suorum et de sua pura confirmatione, tunc warantizare tenetur.
[020] Si autem pura sit donatio et confirmatio condicionalis vel modalis, ut si
[021] dicatur, secundum quod carta talis regis antecessoris nostri rationabiliter
[022] testatur, tunc præiudiciale erit istud. Imprimis inquirere32 utrum donatio
[023] prima rationabiliter facta sit vel non, et secundum hoc terminare negotium.
[024] Et cum quis dominum regem ita warantum nominaverit, solet
[025] hoc aliquando cum protestatione fieri, quod si hoc non sufficeret tenens
[026] diceret aliud, quod quidem modo recessit ab aula, quia vocatio illa aliquando
[027] frivola inventa fuit et quasi nulla.33

Si privata persona vocetur ad warantum ratione cartæ suæ vel antecessorum suorum, exceptiones contra cartam.


[029] SI autem privata persona vocetur ad warantum ratione cartæ suæ vel
[030] antecessorum suorum, contra cartas multipliciter poterit responderi.
[031] Imprimis quod carta vitiosa est in se, vel propter rasuram in loco suspecto
[032] habitam vel propter34 signum falsum quod appositum est, quorum
[033] unum probari poterit per aspectum et aliud per collationem signorum.



Notes

20. exhibendum, OB, MA, MB, CM, Y.

21. habuerit, MSS. var.

22. non d., OB; non debet, MA, MB.

23-24. deponitur, OB, MA, MB, OC, CE, LA; depone, CM; de facto, MG.

25. sunt, V, MA, CM.

26-27. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

28-29. deponitur, MSS. var.; deponius, LA.

30-31. deponitur, OB, MB, MC, MG, LA, CE, CM, OC (corr.).

32. sic, MSS. gen.; debet i., V; i. debet, OC, CE; oportet i. istud, MG.

33. mala, OC, MG, CE.

34. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College