Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 216  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] expressa6 warantia vel homagium7 et8 servitium non intervenerint,9
[002] dum tamen constiterit per finem et cirographum quod ille qui tenet
[003] tenere debeat de eo qui vocatur ad warantum.

Item si homagium tantum.


[005] EST etiam casus specialis ubi quis tenetur ad warantiam et excambium
[006] quamvis alius in seisina fuerit de homagio et servitio tenentis sui, sicut
[007] capitalis dominus donatoris, ubi videlicet tenens cum domino suo homagium
[008] suum obtulerit et servitium, et dominus suus ea recusaverit sine
[009] iusta causa, poterit tenens et10 impune acapitare11 domino donatoris
[010] et facere ei homagium et servitium pro defectu domini sui, et idem dominus
[011] suus nihilominus tenebitur ei12 ad warantiam. Item tenetur13 dominus
[012] ad warantiam ratione homagii per se licet nullum servitium de tenente
[013] suo receperit: ut cum quis districtus fuerit pro servitio quod domino
[014] capitali debetur, pro defectu domini sui qui medius est et totum servitium
[015] percipit et propriæ bursæ infundit, et inde tenentem suum erga suum
[016] feoffatorem non adquietat, pro defectu domini sui cum protestatione
[017] proborum hominum poterit domino capitali de servitio suo acapitare14
[018] pro defectu ipsius domini sui, et dominus suus nihilominus tenebitur ad
[019] warantiam.

Cum warantus warantizaverit, suspenditur prosecutio contra tenentem donec placitum de warantia terminetur.


[021] POST essonia et dilationes de quibus satis dictum est supra, comparentibus
[022] in iudicio tam petente quam tenente quam waranto, et vicecomes miserit
[023] breve de summonitione waranti, suspenditur placitum principale donec
[024] placitum de warantia terminetur, et audito brevi excipere poterit warantus
[025] f.389b] contra breve de warantia, si forte fuerit ibi error in nominibus
[026] personarum vel15 villarum, ad breve de warantia prosternendum et
[027] secundum quod alias plenius dicitur16 de erroribus.

Non tenebitur warantus ad maius excambium quam ad id ad quod vocatus fuerit ad warantum.


[029] VISUM autem petere non potest quia satis sufficit pro visu id quod dicitur
[030] ad warantizandum tantam terram quam talis petit, sed statim inquirat17
[031] warantus a tenente an aliquid habeat propter quod teneatur ad warantiam,
[032] cartam vel aliud.18 Et si cartas vel instrumentum habeat, illud
[033] statim ostendat, instructus19 enim venire debet ad probandam intentionem



Notes

6. expresse, OB, MA, MB.

9. intervenerit, OB, MA, MB, OC, MG, Y.

7-8. Om., OB, MA, MB.

10. Om., OB, MA, MB, Y, CM, MG (om. tenens et).

11. ac capitale, LA; a capitali, OB, MG; a cap., CM.

12. Om., OB, MA, MB, Y.

13. tenebitur, OC, CE, MG (tenebit).

14. accapitare, MSS. var.

15. et, MC, LA.

16. dicetur, OB, MA, MB.

17. adquirat, OC, MG, CE.

18. aliquid, OB, MA, MB.

19. et i., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College