Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 215  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] warantiam et excambium, et postea illam dedit cuidam qui præsens fuit
[002] et hoc cognovit. Et unde consideratum fuit quod mulier petens recuperaret46
[003] de terra ipsius qui ultimo feoffatus fuit excambium suum et quod
[004] primo feoffati tenerent in pace.

Si warantus dicat quod warantizare non debeat, quo casu oportet quod qui eum vocavit rationem ostendat quare warantizare debeat si warantus contendere velit.


[006] DICTUM est supra quid iuris cum warantus gratis warantizaverit. Nunc
[007] autem dicendum si de warantia contendat et dicat quod warantizare non
[008] debeat. Et quo casu oportet eum qui warantum vocavit rationem ostendere
[009] quare vocatus warantizare debeat, cum a vocato fuerit super hoc requisitus.
[010] Et unde videndum qualiter warantus teneatur ad warantizandum
[011] et quibus modis et quando non. Et notandum47 quod ad omnes cartas de
[012] simplici donatione competit tenenti warantizatio, et tenentur48 donatores
[013] et eorum heredes ad warantiam si hora congrua et modo debito cum persecutione49
[014] competenti vocati fuerint ad warantum, nisi forte in carta
[015] de feoffamento contrarium exprimatur, scilicet quod donator ad warantiam
[016] non teneatur neque ad50 excambium. Si vero carta fuerit de confirmatione
[017] non sequitur inde warantizatio nisi in se contineat donationem.
[018] Ut si dicatur: Do et confirmo tali et heredibus suis vel cui51 dare, assignare,
[019] vendere vel legare voluerit tantam terram etcetera. Et sive præcedat52
[020] carta sive non de donatione talis carta sufficit ad warantiam.

Confirmatio heredis cum ius ei descenderit facit primam cartam convalescere quæ ab initio fuit invalida.


[022] SUFFICIT etiam carta de confirmatione quandoque per se, quandoque53
[023] f.389] cum carta præcedente ubi1 ab initio invalida fuit donatio eo quod
[024] donatarius seisinam rei donatæ non habuit in vita donatoris, quia ex
[025] carta de confirmatione subsequente facta ab herede cum ei ius descenderit,
[026] convalescit2 prima carta de donatione quæ ab initio fuit invalida, et
[027] sic quælibet3 illarum iuvat aliam. Item valet carta quoad warantiam si
[028] specialiter faciat mentionem de warantia. Ut si dicatur: Et ego et heredes
[029] mei warantizabimus etcetera. Item valet etsi non exprimatur, dum tamen
[030] homagium et servitium intervenerit, sive servitium factum fuerit4 donatori
[031] per manum donatarii,5 sive capitali domino donatoris pro donatore per
[032] manum donatarii. Item sufficit finis factus in curia domini regis licet



Notes

46. recuperet, OA, OB, MA, MB.

47. sciendum, V, MG.

48. teneantur, OB, MA.

49. sic, OB, MA, MB, MC, LA, CE; prosecutione, OA, OC, MG, CM, Y.

50. Om., OA, OB, MA, Y.

51. cuicumque, V, CM.

52. procedat, V, MA.

53. Om., MA, MB, CM.

1. nisi, MC, LA, CM.

2. convalescit, OC, CE; (descendere) debuit facit convalere, MG.

3. quilibet, OC, MG, CE.

4. fuit, V, OC, MG, CE.

5. donatoris, OC, MG, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College