Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 214  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vocaverint ad warantum, et26 de omnibus redditum sit iudicium uno et
[002] eodem die de warantia, et omnes simul cum implacitati fuerint unum
[003] warantum vocaverint. Et de hac materia inveniri poterit in ultimo
[004] itinere Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ de Matillide27 quæ
[005] fuit uxor Mathei de Thurstone in placito dotis. Secus tamen est ut videtur
[006] si diversis temporibus fuerint implacitati et diversis temporibus warantus
[007] f.388b] vocatus qui amiserit.

Cum warantus nihil habeat unde possit excambium facere de hereditate eius cuius nomine vocatus fuit ad warantum.


[009] SED quid si28 warantus cum warantizaverit et amiserit et29 nihil habeat
[010] unde excambium facere possit, nec alienaverit rem obligatam ad warantiam
[011] tacite vel expresse, nec dolo fecerit quo minus habuerit30 vel nihil?
[012] Non erit propter hoc absolvendus31 omnino de excambio faciendo, immo
[013] quod faciat excambium si quid ad ipsum postmodum pervenerit de hereditate
[014] patris vel matris vel alterius antecessoris ratione cuius vocatus
[015] fuerit ad warantum: ut de termino Sancti Michælis anno regis Henrici
[016] duodecimo incipiente tertio decimo comitatu Herefordiæ,32 de Beatrice
[017] quæ fuit uxor Roberti Russel.

Si ille qui feoffavit tempore feoffationis satis habuit, res illa quam tunc habuit tacite obligatur vel expresse forte per modum donationis.


[019] ITEM quod primo feoffati prærogativam habent propter prioritatem feoffamenti,
[020] cum ille qui feoffavit tempore feoffamenti satis habuit unde
[021] possit33 excambium facere, et quod licet illud postmodum alienaret34
[022] rem quasi tacite obligatam relinquit ad quemcumque postmodum pervenerit,35
[023] inveniri poterit in rotulo de termino Sancti Michælis anno regis
[024] Henrici nono incipiente decimo comitatu Cantiæ, de Roisia36 quæ fuit
[025] uxor Roberti de Coldiford,37 ubi quædam mulier petiit dotem versus
[026] quendam38 et39 uxorem suam, et ipsi vocaverunt40 ad warantum quandam41
[027] quæ42 fuit infra ætatem, et quæ respondit quod nihil habuit de
[028] hereditate patris ratione cuius vocata fuit ad warantum, de quo posset43
[029] warantizare et excambium facere. Responsum fuit ex adverso quod tempore
[030] quo ipsi feoffati fuerunt44 habuit eorum feoffator, scilicet vir mulieris
[031] petentis, quandam terram in manu sua quæ plene sufficere posset45 ad



Notes

26. Om., OB, MA, MB.

27. Matild(æ?), OC, MG, CE.

28. Om., OB, MA, MB.

29. Om., V, OC, CE.

30. habuit, MSS. var.

31. absolvendum, OC, MG, CE.

32. Hertfordiæ, OC, CE, CM; Hford., MB, MG.

33. posset, LA, OC, MG, CE; potuit, MA.

34. alienaverit, OC, CE, MA; -asset, MB; om., MG.

35. Om., OB, MA; de illa materia, MB.

36. Rosia, Rosa, Roisa MSS. var.

37. Colliford., Guldeford, Scaldeford., MSS. var.

40. vocaverint, V, OB; vocavit, MG(ipse); vocent, OC, CE.

41. quendam, V, MC, MG.

38-39. quandam, OB, MA, MB.

42. qui, V, MC.

43. possit, MA, CM, MG; poterit, MB.

44. fuerint, OC, MG, CE, CM.

45. possit, OC, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College